DRUSIANA.[→] Discede, discede, leno nefande; confundor enim diutius tecum verba commiscere[210], quem sentio plenum diabolica deceptione.
CALLIMACHUS.[→] Mea Drusiana, ne repellas te amantem tuoque amori[211] cordetenus inhærentem, sed impende amori vicem.
DRUSIANA.[→] Lenocinia tua parvi pendo, tuique lasciviam fastidio, sed te ipsum penitus sperno.
CALLIMACHUS.[→] Adhuc non repperi occasionem irascendi, quia quid mea in te agat dilectio forte erubescis fateri.
DRUSIANA.[→] Nihil aliud nisi indignationem.
CALLIMACHUS.[→] Credo te hanc sententiam mutatum ire.
DRUSIANA.[→] Non mutabo pro certo.
CALLIMACHUS.[→] Forte.
DRUSIANA.[→] O insensate et amens! Cur falleris? Cur te vacua spe illudis? Quo pacto, qua dementia reris me tuæ cedere nugacitati, quæ per multum temporis a legalis toro viri me abstinui?
CALLIMACHUS.[→] Proh Deum atque hominum fidem! si non cessaveris[212], non quiescam, non desistam, donec te captiosis[213] circumveniam insidiis.