Fraternas acies, arma virumque cano.
Nec quoque fert animus mutatas dicere formas,
Raptoris stygii nec memorantur equi.
Aeneadum genitrix causa est mihi carminis una :
Materiam vati da Venus alma tuo.
Tu quoque Faustinam nobis, formosa, dedisti :
Qua nihil est tota pulchrius Ausonia.
Hac mihi sublata, periit mihi pristinus ardor,
Et quicquid mentis, vel fuit ingenii.
Redde ergo ingenium, solitasque in carmina vires ;