At quoties studia antiqua, antiquosque sodales,

Et memini charam deseruisse domum,

Quondam ubi sollicitas Persarum temnere gazas,

Et fœlix parvo vivere doctus eram :

Ipsa mihi patriæ toties occurrit imago,

Et toties curis torqueor usque novis.

Utque nihil desit, nobis tamen omnia desunt,

Dum miseris noto non licet orbe frui.

Nec Ligeris ripas, saltus, sylvasque comantes

Cernere, et Andini pinguia culta soli,