At quid Romana (dices) speciosius Aula,

Aut quisnam toto pulchrior orbe locus ?

Roma orbis patria est, quique altæ mœnia Romæ

Incolit, in proprio degit et ille solo.

Forsan et est Romæ (quod non contingere cuivis

Hic solet externo) vivere dulce mihi :

Est cui purpurei patruus pars magna Senatus,

Atque idem Aonii pars quoque magna chori,

Qui nostras ornetque bonus, foveatque Camœnas,

Arceat a nostro pauperiemque lare.