Tullia. Honestum est honestum videri. Nihil ultra quæ sub sensus cadunt, homines admodum investigant. Indue honestatis speciem. Qui sub ea diligenter latet, honestus vulgo audit. Indulge, sed sub honestatis imagine, libidinibus: honesta nihilo tamen minus eris. Si vero vel latum unguem amoto sipario videberis ab severa insipientium, qui soli sapientes videri volunt, disciplina discedere, maledictis insectabuntur, et velut conclamatæ perfida simulatione ejulabunt se sorti misereri, malevoli et immisericordes. Latent ipsi, incedunt larvati, et in id ut lateant summa cura incumbunt. Lateamus et nos. Orbis universus histrioniam exercet. In spectaculis laudamus aut damnamus, dum agitur comœdia, quæ ab actoribus palam aut fiunt, aut dicuntur [pg 192] in proscenio. De his quæ intro aut fiunt aut dicuntur obducto sipario, nullus sermo. Judiciis in civili hac consuetudine sunt obnoxia quæ ob oculos omnium versantur, non quæ sub velo tegi et navari ludunt. O si videremus libero conspectu relicto sibi solos, et suis, quos indidit Natura, affectibus Magnates hos nostros, et superbos illos nescio quos demissionem animi simulantes, et ficta morum severitate affectantes viam cœlo! O si videremus! Sed ecce Lampridium.
Lampridius. Esse aliquid, quod juvet nobiscum communicari a Præfecto, dixerunt, quos e pædagogio ad nos mittit, pueri capillati. Rogat se conveniamus si incommodum non sit.
Rangonius. Quid facto opus, mea Tullia? Quid dabis consilii, Octavia?
Tullia. Quod honestas suadet.
Rangonius. Disjungi ab amoribus suis tam lepidis, tam festivis, tam ingeniosis, quis dixerit honestum?
Octavia. Moleste habeo.
Tullia. Sed parendum. Nam in hoc honoris gradu positi Magnates quod optant jubent, quod rogant imperant. Abite. Osculum da, Lampridi.
Octavia. Abibunt vobiscum deliciæ omnes meæ. Osculum da, Rangoni. O animæ dimidium meæ!
Lampridius. Mihi pro te præsenti erit tam dulce suavium quod aufero. Sed da plenum gaudium, Octavia.
Octavia. Non dabo.