[pg 190] Lampridius. Revocabo ad vitam hac vere Mercurii virga, flammescenti Veneris sceptro, ramo aureo. Vide, attrecta. Donabo te immortalitate: Venerea hac apotheosi eveham ad Deas.
Octavia. At!... at!... audin? Lampridi. Pultat nescio quis ad ædium fores inclementius. Quid id sibi vult? Dii, Deæque amorum præsides et antistites male perdant qui ludum turbatum venit tam egregium, quisquis ille sit præstigiator!
Lampridius. Increscit strepitus, ibo. Sed apertæ admisere fores qui ad nos venit citato gressu: in proximo est.
Tullia. Excedite, excedite. In paratum vobis recipite vos cubiculum, ne detis rumoribus locum.
Rangonius. Occludite vero gynecæum id vestrum.
Octavia. Vale, mi Rangoni. Vale, Lampridi, uterque utraque lux mea: ita me amicabiliter enecastis, suaviter delevistis! Hac vivacior morte vita nulla est.
Tullia. Nihil est quod timeamus. Absunt mariti: ne quid servi, feræ suspicaces, de his nostris libidinibus subodorentur, diligenter cavi. Omnia sunt in tuto. Sed nosti Præfecti ingenium: vir est comis, urbanus, voluptatum amans ad famæ usque ludibrium. Noctes interdum insomnes solet exigere inter commessationum plausus, et ludorum insanias, cum adolescentibus quos aut in pretio habet, aut a quibus se vult in pretio haberi. Sermonum liberaliorum, jocorum et facetiarum habet participes quos aut amat, aut æstimat. Sic omnium sibi Ordinum hac morum suavi facilitate amorem conciliavit; [pg 191] nec famam læsit. Per Venerem! homo est vita dignus qui scit vivere. Nam quæ a Venere, a Baccho, a ludicris vita abest, longe a vita abest. Sed vitandus quorundam hominum, qui se solos sapere putant, stultus livor. Nihil extra se, extra insipidos et fatuos mores laudant:
Reliquis iniqui judices, æqui sibi.
Eorum fugiamus oculos, Octavia, fugiamus Harpyas, humano vultu feras volucres, obscœnas, et rapaces. Nam sub censoriæ gravitatis specie pulchra omnia conspurcant, et honesta malefactis suis quæque conscelerant. Honestatis tamen habenda ratio.
Octavia. Quem vero honestum vocas vivendi modum? Nam omnium minime conveniunt sententiæ.