[pg 189] Rangonius. O dorsum Dionæum! O lumbos eburneos! O incendiarias nates!

Tullia. Ab his abstine maledictis. Cunno male dicit qui natibus cum laude bene dicit. Video quo hæc spectet de natibus cogitatio. Prævaricatricem hanc odi laudationem. At enim sapis, Octavia: voravit tibi rudem mentulam, Rangoni, helluo cunnus.

Octavia. Ades, Rangoni! En! en!... Ades, Rangoni, mihi opi! Hic elicit hamus, quem misisti in lacum meum, ex imo alveo summam mihi voluptatem. Ades, Rangoni!

Rangonius. Adsum, Octavia, adsum, adsum. Ades tu? ades tu?

Octavia. Adsum et ego, et ego, et ego! Ah! ah!

Tullia. O suspiria quæ velit esse sua Venus! Tam cito defecistis ambo? Nimis tibi cito, Octavia: ardet ecce Cupidinea fax quam in te oportuit extinctam, si summa perfundi voluisti dulcedine.

Lampridius. Quo te avertis fugitiva? Illudis mihi? Non vis me perficere? Satius fuit negasse.

Octavia. Ex animo loquor: deficio. Hæc me momento concertatio enervavit, quod intentius innitor poplitum nervis.

Tullia. Somnia! Velitatio fuit, non prælium. Clavam videbaris excussura Herculi, et temporis puncto defectam te viribus simulas? Somnia!

Octavia. Omnes in me mei sensus stupent velut in se ipsi consepulti. Hæcne vivo? Quod præterea feceris, Lampridi, pudet fateri: ut mortui te corporis usu conscelerabis.