»duris hanc statuit Parcarum legibus legem: corpora [pg XXVIII] quidem dedant neci; gloriam et laudem letho eximant. Instabili non subest rerum mutationi virtus, nec virtutis merces.»

Cum diceret, perculit aures dissipatus longe rumor, et confusæ convenientium voces. «Ecce, ecce,» pergit dicere Mercurius, «venit ad vos humanitate clarus in Musas, ortu clarissimus, Furbinus Oppedius. Eruditionem, florens dum manebat vita, maximum duxit esse mortalium bonum Oppedius. Principem debet inter vos locum tenere. Ingenuis favit disciplinis, ex animo favit, apud leves et turbidos Salyes togæ princeps. Sed enim et acceptissima fuisti Oppedio, Aloisia.» Audiit ille:—«Libros bono numero collegi,» reponit. «Et in tuis, Aloisia, scriptis magna cum voluptate conquiescebam. Eruditos, quotquot voluere, in clientelam et fidem meam suscepi: suscipite et vos, pii Manes, in fidem vestram me. Sed te, Aloisia, commendarat mihi tum adprobantis testimonium famæ, quum hominum ingeniosorum et doctorum de te judicium. Eras mihi amœnum et florens diverticulum a politicis curis.—Raros esse,» respondeo, «altero sub cœlo, Barclajus et Boccalinus conqueruntur, qui sui putent esse pensi in lucentibus dignitatum positi gradibus, litteris et litteratis fera subigere invidiæ odia. Lætor igitur vehementer, nove hospes, meum tibi quicquam dulce et gratum tanto viro fuisse.»

—«Et jure conquerimur,» refert Barclajus. «Enimvero mihi multa intercedebat cum Peyreskio amoris necessitudo. Meis delectabatur commentationibus et moribus. At plurimum Argenidis oblectabatur historia. Commendavi regiam virginem longe commendatissimo in litterarum Republica viro. Edit ille in lucem, vult vivere nobilem ingenii mei partum. Vide temporum iniquitatem, summe Furbine; hominum malignam [pg XXIX] vide stoliditatem. Non placuit varicosis Magnatum ingeniis liberalis Argenidis forma: non placebat stola Romana. Non amarunt in Latio natam pulchritudinem. Bibliopola magno, quod sumptus quos fecerat in ornanda et comenda, nullus inveniretur emptor qui refunderet, succensebat pudore offusæ. Piper et thus minabatur. Erat Argenis toga cordyllis et pænula olivis futura, ni Marcassi opem obtestaretur, non magni viri, non ingenio sublimis, non doctrina locupletis. Commendavit litteratorum plebi plebeius, nec nobilis scriptor. Rem ridiculam! Principibus viris placuit Argenis, postquam ineptis et fatuis placuisset. Quos graves putant et summos esse viros, interdum noxæ sunt viles et stulti. Si nudos, detracta opinionis larva, contempleris, homines non credes; aut nihili homines credes.»

—«Melius tecum, Aloisia,» inquit Oppedius, «fatui actum benevolentia fati. Nam inepti et ignavi illaudatam reliquerunt: magnæ et excellentes mentes laudarunt, foverunt. Sunt immo qui ex animo amant, et tamen obloquuntur. Secum ipse laudat Tubero: vafer, vappa, in perniciem famæ suæ et bonorum ingeniosus, qui et fruitur Dis iratis, Tubero. Coram et palam illaudatam temnit. Bene sensit et male dicit, simulator improbus. Sed non tulit impune.—Feriit indignans æther sacro fulgure vanum et perfidiosum caput,» inquit Mercurius. «Ignominia merserunt nequam nebulonem ulciscentes Musæ. Adfui nascenti Tuberoni,» adjicit, «cum Laverna et Cotytto; et cum pœnas dedit, adfui exsultabundus: colaphos ipse impegi.—Magni sane viri, sublimes animæ,» refert Oppedius, «ut viderunt, laudibus cumularunt: deperiere.—Jure fit,» reponit Mercurius, «ut qui auro, non meritis, emerunt dignitates, id solum plurimi faciant quod auro venit, [pg XXX] non quod ingenio. Ne quidem, paucos si exceperis magno e numero, primora labra Pegaseio latici admoverunt. Igitur probro sibi verti putant, quæ laudes conferuntur in litteratos. Velles amarent Parnassum, e cujus vident arce cudi tela, quibus petantur ut feræ bestiæ?»

—«Erant in Neapolitano Prætorio, meo tempore,» reponit Boccacius, «tres excetræ: Romulus, Elpinus, Valens, vaferrimi conflandis fraudibus et calumniis triumviri. Romulus cohortem duxerat, lepusculo timidior, cerva fugacior. Elpinus sacerdotem induerat: pessimum nebulonem non exuerat. At Valens, ætate provectior, in re augenda per fas et nefas totus erat. Astutam vapido sub pectore servabat vulpeculam; dulce de labris loquebatur, corde vivebat noxio. Accidit, volentibus Diis, calumniatorem insurgere in me nescio quem de lutulenta plebecula, egenum, mente captum, effrontem, Satyrum. Me insimulat criminis, me rerum repetundarum, Mercuri! me peculatus, o Musæ! me! Indignabantur boni, gratulabantur sibi tres hi laverniones. Exsultabant prurienti amentia. Celebritatem nominis sperabant sibi, qualem qui Ephesinum Dianæ templum subjectis flammis corrupit, qualem qui Vestalem vivam defodit insontem. Boni concupiscunt sibi gloriam, mali famam. Dire minitabantur. Dicebant sancti et probi cognitores e re sua esse me male haberi, et ignominia Boccacium mergi vel immerentem. Urgebant calumniatorem adhiberet accusationi acta, ut loquuntur, produceret testimonia, subornaret testes, acta confingeret. Volebant non veritati opem adesse, sed innocentiæ deesse, veritatem opprimi, obrui innocentem.—Abeat hic in malam crucem nugator! dicebat Romulus. Ausus est, quem voluit nostrum, pediculosis illis fabulis, quas misit in lucem, contaminare. Mihi [pg XXXI] quidem librorum hi scriptores odio sunt. Nam pilum mittere, ferro pugnare, hostem ferire didici, non legere; fortiter facere, non sapienter loqui. Omnia non emerim Musarum dona teruncio.—Nam qui doctrina vigent, grunniebat Elpinus, nos flocci non faciunt: nimirum pretium in nobis nostrum inveniri debere contendunt. Auro nos perduxerunt Regis diplomata, qui plumbei eramus, aut ahenei. Aureos ideo stulti e plebe credunt: eruditi, malum! aheneos vident esse aut plumbeos; et irrident. Simulata pietate, affecto ire ad gloriam. Fallaci vultum larva improbum tegi. Stupet et veneratur jejuna plebecula, ac si jam viverem cum Jove. Pestes hominum, eruditi perspectam habent in intimis fibris mentem; contaminatam sceleratis cupiditatibus vident et oderunt. Pereant hi lynces sua cum perspicacitate! Malo noctuam Minervæ mihi, quam Minervam.—Erumpebat Valens in cachinnos.—Non ita odi litteras ac tu, dicebat. Nam fuit mihi non ineruditus pater. Qua valebat gratia, derivavit in domum meam quicquid habet ornamenti et decoris. Sed supina superbiunt interdum contumacia viri docti. Quod velis nolunt; quod nolis volunt. Cui non doleat? Haud libenter ego tulerim. Audivi qui, orando causas, captiosis dictorum præstigiis me in curuli sedentem impeteret; qui sordes ultro objiceret insultans. Sed ea malignitatem arte effutiebat, ut ne quidem hiscere auderem. Impune oblatrabat furi, quia ingeniose. Pereant ingenio suo liberius evagante, et nostro severius ulciscente! Et Rempublicam persuasum habeo, plurimum a litteris capere detrimenti. Nec sunt utiles sibi litterati, nec rei apti faciendæ. Legunt, commentantur, scribunt: quid id est præ nummis? Non emerim tribus assibus trecentos Aristoteles, nec teruncio mille Petrarchas. Malim mihi auro plenam esse [pg XXXII] crumenam, quam doctrina cerebri sinus. Philosophis et Oratoribus, mea sententia, antestant longe sartores, cerdones, pistores. Deturbaverim libens e civitate mea id genus otiosorum, si legislator fiam, et in tres classes distinxerim cives. Primas tenebunt sedes Magistratus, ut nos sumus; secundas Sacerdotes, ut tu es, Elpine; inferiorem locum agricolæ et opifices.—Ineptum istud, respondebat Elpinus. Ineptum te legislatorem! Nam primo sunt in loco Sacerdotes. Quis dubitet, nisi amens et impius?—Accepi, reponebat Valens, jureconsultum, nescio quem, magni nominis, nam nimis curiosus nunquam fui, dicere Magistratus omnes Themidis esse Sacerdotes. Ergo qui sunt et Magistratus et Sacerdotes, ut tu es, Elpine, præstant Sacerdotibus. Sed oriatur nulla inter nos rixa, nulla contentio, nulla animi læsio. De Boccacio fieri quicquid jusseris, et id ego fieri jubeo. Innocens scilicet erit quem oderimus? Meo damnare calculo, vel frugi, vel innocentem, vel sanctum certum est. Et blandiens nummi refulget spes?

»Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo,

»ut quidam inquit poeta magnus, puto, Donatus. Nam alium non memini me legere. Dein id erit quod judicaverimus, non quod vere est. Res judicata facit de albo nigrum, de nigro album. O cœleste, per Ditem et Plutum, numina mea, prudentiæ juris effatum! Nam quid commodius et opportunius? O utile nobis, non ita sapientibus, ex arcana sapientia oraculum!—

»Quid plura, sancti Manes? Regi Roberto (cui non dictus Robertus Rex?) re intellecta, non potuit continere se placidissimus Princeps, quin sacro conciperet [pg XXXIII] iram pectore dignam se optimo, maximo, dignam Deo optimo maximo. Nec mora: verbis castigat amaris excitos ad se. Dein sublimi e sede, quam dehonestabant, agit fulminatrici manu præcipites: abdicat magistratu, quem incestabant. Romulum Thrasonem, ne fabulæ quid deesset ridiculi, et tamen duri, lixis exercitus, quem coegerat in Insubres, præfecit moderatorem, et calonibus. Nosocomio incurabilium abdit Elpinum; Valentem vero avarum et prædæ inhiantem Judæo Manassi, Portorii apud Calabros redemptori, sufficit.—O infelicitatem temporum meorum! ingemebat cœlo dignus Princeps. Boni et honesti vocabantur ad Judices: in lupos incidebant et leones. Discant hoc reliqui exemplo justitiam! Suos discant mores in sacraria Justitiæ non inducere. Dignum quidem fortitudine, qua se jactat amens Romulus, munus cepit. Lixis et calonibus ducem præfeci. In impedimentis exercitus, impedimentum ipse, Martem aget; insultabit Alexandro. Elpinum detrusi in Nosocomium incurabilium: nam quis ægrum ira, avaritia, superbia curarit unquam belluæ animum vel homo vel Deus? Nulla mansuescunt arte his in verbis animarum morbi. Sed mortuo suffeci Judæo Valentem. Conquerentur, scio, Calabri Judæum decessisse Judæo, forte et Arabem e Mahometis secta missum conquerentur: videbimus.—Sic acta est fabula, quibus ferocire, nocere, pessumdare ludus erat.»

—«Belle, belle!» exclamat Oppedius. «Nam is non fui de quo quicquam litterati queri possint agitasse unquam animo consilii, quod Musis injuriosum videretur.—Nomen igitur tuum et decus,» infit Mercurius, «commendabunt litteratæ immortalitati. Sempiternum per ævum volitabis vivus, ut gloriabatur de se moriens Ennius, per ora virum. Sed me vocant jussa Jovis. [pg XXXIV] Valete, cari Manes. Fruimini læti et securo in otio, Elysii campi deliciis, et vobis fruimini alter altero. Vetant quæ habeo in mandatis esse vobiscum diutius.» Tunc celeri raptus alarum remigio evolavit.

Superest vero mihi, VIR SUMME, ut paucis de me dicam, quo sim notior tibi, quam esse possum, si non dixerim. Vivebam ante annos centum in Hispania, Toleti nata. Ingenio, eruditione, forma præstiti, et omnibus excellui virtutum dotibus, quæ ingenuas decent. Non in abjecta animi demissione, non in sordida rei familiaris cura, non in vili nugarum studio virtutem mihi positam habebam: liberalibus navare operam disciplinis, scriptis pulchram mihi et æternam parere famam, ad summam sapientiam niti, non ad summas contendere opes, id demum optimum putabam, laudabile prædicabam: quod tamen fœminæ pleræque omnes per ignaviam negligunt; homines multi, per socordiam stultam et furentem, contemnunt. Quamobrem veri amans libere malos insectabar; quæ sentirem de flagitiosis et impuratis ultro intonabam. Velut quadam in curuli sedens sella, morum Censuram exercebam, plaudente e cœlo Pudicitia. Me suspiciebant omnes, et ob os ora obvertebant sua. Nobilium imprimis fœminarum spurcis infensa libidinibus infremebam: quo injecto saltem pudore ad meliorem revocarem frugem, nihil non agebam: pati non poteram specie prælucentes, nobilitate commendabiles, brevis gaudii aut spe aut gustu, velut emotas mente, ipsas in ludibria se vertere. Dicebam, ut Virtuti honestum et gloriosum est nudam sisti ob oculos mortalium, sic Vitiis esse ignominiosum. Quæ meretricie viverent, ideo volui e fornicibus suis, in quibus latebant, in scenam humanæ vitæ nudas educere, quæ essent documento impune non peccari, mulieres quasdam superbi nominis et oris, et alto cretas sanguine. Nam, quas Tulliam, Octaviam, [pg XXXV] Semproniam, Eleonoram, Isabellam voco, eæ fuerunt Ducum, Marchionum, Comitum aut uxores aut sorores. De his enarro nihil quod vere non factum sit, et ut eram a mendacio et ab omni dissimulationis et simulationis specie alienissima, liberiori omnia sermone exsecuta sum, qui solus conveniebat.