Satyram Sotadicam inscripsi opus, quod Colloquiis sex complexa sum, et infra mensem absolvi. De Sotade nihil est quod dicam. Rerum amatoriarum scriptorem fuisse liberrimum, neminem fugit. Sed puellam ad scribendum his de rebus animum appulisse, post Elephantidem et Philænim, nihil mirum videri debet. Fuerunt et aliæ hoc scriptionis genere celebres. Et sane aptiores sunt fœminæ his rebus depingendis, si quæ sint cordatæ, si quæ non fatuæ procacitatis. Libidinum ipsæ sunt campus in quo nascuntur omnes, in quo efflorescunt, in quo vigent, oriuntur et occidunt. Hispanice scripsi: vir doctus Joannes Meursius, Lugdunensis apud Batavos Academiæ clarissimum lumen, Latinitate donavit adolescens; etiam adjecit, quæ mihi sane non venerant in mentem. Sed liber periit meus Hispanice scriptus, Meursii superest commentatio, non infelicis ingenii, non proletariæ eruditionis partus, quæ nec fastidium legenti creet, nec stomachum moveat Sapienti. Attico sale condita omnia. Invideri tam salsa, tam lepida, tam etiam utilia bene vivendi præcepta huic ætati tuæ bonis litteris amicæ turpe esset, et studiosis arduæ sapientiæ ingeniis durum. Quis ægre molesteque non ferret? Bonos utique mores laudet Tullius; Philosophus doceat Plato: melius sane suadebunt Publius Syrus, Laberiusque Mimi. Ferit mentem et movet qui miscet utile dulci; a qua plerumque aberrat laude verbosus Orator, strigosus Philosophus. Medicamentis vires addit, dum horrorem et odium adimit, qui in bellaria format solers Medicus. [pg XXXVI] Hæc mea fuit cogitatio. Omne mihi visa sum punctum tulisse, quæ ingeniose, quæ facete utile dulci miscuissem. Dura tamen amori silex fui: pectus nullo fixi telo. Inaccessa libidini malæ, sanctam constanter duxi vitam. Severiori virtuti assidua hæsi comes. Mores laudarunt boni, reveriti sunt mali. Et his et illis eram acceptissima. Ut Regibus, et principibus in Republica viris, sic et plebi placui miranti. Me et litterati coluerunt, litterarum, ut dicebant, bono natam. Cave de pura et proba, VIR BONE ET SANCTE, hac judices ex libertate loquendi quæ sentirem. Fœdas depinxi rerum species, non amavi. Depinxi, quia odio habebam. Inique feceris, si velis has, adversus Aloisiam tuam, pictas tabulas testimonia esse, et Tulliam, Octaviam, testes. Humanius age. Famam consule; gloriam consule nominis mei, quæ nulla obsolevit annorum injuria. Uni judicium accommoda. Vale.
[pg 1]
ALOISIÆ SIGEÆ
TOLETANÆ
SATYRA SOTADICA
De arcanis Amoris et Veneris