VELITATIO

Tullia, Octavia.

ullia. Dulce est, cognata mihi luce dulcior, tuas tandem cum Caviceo pactas esse nuptias: ejus enim in amplexibus, crede mihi, quæ te nox mulierem faciet, omnium longe maximam voluptatem tibi allatura est; te modo, ut digna est hæc forma tua cœlestis, fortunet Venus.

Octavia. Dixit hodie mane mihi mater, postridie [pg 2] hujus diei nupturam me Caviceo. Et domi video, quæ ad ejus rei pompam pertinent, magna apparari cura: lectum, cubilum, et cetera alia. Hæc vero plane in mentem meam gaudii minus quam timoris injiciunt; nam, quæ tandem illa, de qua loqueris, possit esse voluptas, cognata omni mihi voluptate gratior, nec scio, nec etiam opinione concipio.

Tullia. Te ejus ætatis, et tam teneram (nam annum vix decimum quintum attigisti), mirum minime videri debet id nescire, quod ego ætate provectior cum nupsi, penitus ignorabam quid esset, quod pollicebatur Pomponia delicii, jam per tres annos experta, ac tantopere prædicabat.

Octavia. Sed, te de ea re prorsus scivisse nihil (patere me liberius loqui in hoc plenæ libertatis confinio, in quo nunc sum), id profecto vehementer miror. Nam si non usus, quem certe nullum habebas, tamen multa tua eruditio adyta hæc tibi aperuisse debuit. Te sæpe audio summis laudibus tolli in cœlum, quod litteris Latinis Græcisque, ac liberalibus fere omnibus disciplinis ingenium ita imbueris, ut superesse nihil videatur quod nescias.

Tullia. Multus in hoc fuit pater meus, ut, quo studio formosarum et venustarum aliæ pleræque omnes famam ambiunt, ego eruditæ virginis laudem persuasum haberem esse mihi comparandam. Et aiunt qui adulari quam vera dicere satius habent, non omnino operam lusisse.

Octavia. Aiunt etiam qui nolunt adulari, vix pudicitiæ laudem, vix honestos mores retinuisse, quæ [pg 3] ex nostris eruditiores habitæ sunt, cum id decus ceperunt.

Tullia. Pudicam negarent me, quam fatentur eruditam?