Octavia. Nec ullam potius ob rem admirationem omnium es consecuta, quam quod bonis castisque moribus tuis eruditio non obfuerit; magnam avem contra lucem attulerit. Qui vero fieri potuit, ut, quæ virgines ducuntur, Musæ virginum laudi infestæ crederentur? Ut, quæ animorum sunt velut quædam faces, quibus ad magna et laudabilia omnes similiter fœminæ hominesque accendimur, eædem contaminare animos dicerentur? Sane dum nobis homines, per malignitatem quamdam arrogantem et stultam, eas opes invident quibus ipsi superbiunt, maledicta invidiæ miscuere. Aconita ac venena omnia non minus homines fugiunt, quam nos fugimus, quas vocant sequiorem sexum, quia quæ nobis adimere pestis animam potest, et illis etiam potest. Si nobis eruditio est pro veneno et pro peste, ut obtrectant, quomodo rem tam malam, ut hominibus prosit (nam sibi prodesse non negant) naturam continget momento mutare? Suo si ingenio nobis est eruditio velut fons quidam omnium malorum et flagitiorum, quomodo ex eodem fonte bibent illi nectareos latices ad immortalem gloriam: nos vero infelices et miseræ Stygia quasi fluenta, quæ pectori sulphurea sint incentiva eas ad libidines, ad quas ipsi nos rapiunt imperio, aut ducunt exemplo? Nam, te sic loqui memini, cum de ea re sermonem ante hos dies cum Caviceo meo haberes. Decorum sane [pg 4] tibi est hanc ad usque diem servasse illæsam honestatis famam, cum ea pulchritudine, qua accendis etiam frigidiores, cum ea eruditione, qua etiam capis quos pulchritudo non tangeret.
Tullia. Quæ sic loqueris, quæ scis amore inflammari hominum corda, non ita profecto rudis es ut putabam.
Octavia. Nesciam ego penitus quod Cavicei oculi, frons, vultus denique totus, toties dixere mihi, ut etiam ipse taceret? Enimvero, dum ante octo dies liberius mecum agit, ad oscula mea ferri insueto impetu certe mirata sum; nec quid sibi vellet hic impetus, hic æstus, satis noveram.
Tullia. Aberat mater? sola eras? ab eo tibi timebatur nihil?
Octavia. Aberat mater; quid autem ab eo timeretur? ego certe nihil timebam.
Tullia. Nihil ultra basia rogavit?
Octavia. At ea quidem ab invita sumpsit, linguam micantem intra labia mea primora vibrans vesanus.
Tullia. Quis tibi tunc sensus erat?
Octavia. Fatebor: me nescio quis æstus invasit hactenus inexpertus: totis artubus concepi ignem. Credidit mihi vultum esse pudore suffusum; sustinuit aliquantisper amentiam, et petulantem manum.
Tullia. Perge.