Tullia. Alphonso tu, Eleonoræ Alphonsus.

Octavia. Odi hominis levitatem, odi amorem; nec ad me transfugam ex Eleonoræ castris velim recipere, si bona sim.

Tullia. Et magni es puella cunni et animi. O egregiam heroidem, et meliori sæculo dignam, aureoque illo quo mentulæ turgebant bilibres! Sed aiunt, quod in cæteris rebus flagitiosum viderit possit, id in amore interdum posse laudabile videri:

Si violandum est jus, fruendæ amicæ gratia,

Violandum est; in cæteris rebus pietatem colas.

[pg 223] Quæ inter amantes jactari vulgo de amantium dolis et inconstantia solent, hæc sunt omnia non amantium, sed amentium somnia.

Octavia. Pulchræ res! Periit Eleonoræ vir abhinc annum, in pugna a Gallis cæsus, et abhinc sex menses ingeniosa, opibus pollens, ætate florens, formosa, deperit Alphonsum. Fassa equidem est, quod amans expetat ab amante, negasse nihil; superesse nihil quod donet amplius, quo beet cupidum juvenem. Laudares? certo scio non laudares, si vellem me optimæ fœminæ, quæ a me sibi nihil timet, rivalem fieri.

Tullia. Amo in te, Octavia, generosi hoc pectoris robur. Ut vivis perge vivere.

Octavia. Molestum, puto, tibi non erit audire, quæ nostræ ea in confabulatione fuerint dicacitates, facetiæ, lusus, joci; nec mihi erit dicere. Ut consedimus omnes, Eleonora renidens, salax, Venerem spirans, conversa ad Aloisiam: «Agedum,» inquit, «ut tibi placent novæ noctes? Ut colluditis, tuque, tuusque Rodericus, in hoc quo calescitis amoris æstu?» Suffusa rubore puella: subrisit tamen nescio quid molle et subans.—«Erubescis, Aloisia? O pudorem impudentem!» exclamo ego. «Video ejus in oculis vultuque toto meretricios ignes: ceventis murmura ipso audio in silentio pellicis. Quid times, inepta? Ut illic libere agis omnia, istic loquere.—Sane,» reponit Aloisia, «citius pudicitiæ, quæ se ab his sermonum nequitiis puram servet, abstulerit palmam, quam quæ ab omni temperet sibi voluptatum libidine. Casta [pg 224] est, non quæ casta est, sed quæ audit.—Belle! belle!» subjicit Alphonsus; «utcunque vivat, pudica est cujus pudici sermones, tetricum os. Nihil utique magni interest, et pudicos esse mores.—At enim his sub meis tectis,» refert Eleonora, «semper ingeniosis licent, quæ usquam licent.—Vitam non vivit,» repono, «qui timide vivit. Nam timidos et Fortuna repellit, et odit Amor; primus est felicitatis gradus audere per veros amoris gradus ad felicitatem ire.»

Tullia. Non omisisti dicere qui sint isti felicitatis gradus? Et hac etiam via venimus ad summum bonum.

Octavia. —«Omnia inter bonos et honestos bona et honesta,» subjicit Eleonora; «ii vero boni sunt et honesti qui supinam vulgi malignitatem diligenti et sedula a se suisque nugis cura averterint, nec ideo minus a stultis vulgi opinionibus abfuerint. Id credas respondisse tibi Venerem ex imis selectarum libidinum adytis.—Generis nos humani quis neget gaudium esse,» adjicio ego, «et lucem et vitam? Si gaudium, melior gaudii pars in jocis, in salibus; si lux, quanta, quanta est lucis amœnitas, quas varias rerum formas, quæ pulchritudinem nescio magis an fingat quam pingat? Quæ non delectat vita, sub falsa vitæ imagine lethi genus est, nec sane delectat absque multo varioque sensu voluptatum. Sunt voluptates condimentum vitæ: quæ si absint momento, fastidio erit. In nobis igitur læta sint oportet omnia, petulca, procacia. Si quæ est mulier [pg 225] severæ frontis, austeri animi, petat, petat illa ursorum spelæa, ursis digna procis! Quis huic belluæ velit homo cultum honoremve adhibere, a qua nulla permanare possit delectatio? Dein, ut frui voluptatibus dulce est, sic et meminisse fruitionis suave est. Sunt qui in voluptatis aut spe, aut recordatione, summam inveniant voluptatem, qui gratiorem sentiant Venerem dicendo, quam fruendo. Per pruriginosum libidinis tuæ nidum! Aloisia, recordando diuturnæ fiunt voluptates, quæ puncto temporis fluxæ elabuntur; sic ipsæ sibi, dum repetuntur memoria, succrescunt. Vis bene beateque vivere? In Veneris hortis lege poma, decerpe rosas. Eruditæ libidini prospere omnia cedunt. Etiam in voluptatis umbra, veram invenies voluptatem, si velis.»