«Conveniunt voto longa brevisque meo.

»Sed quæ magnitudine exsuperant, tibiarum plerumque ac crurum longæ sunt longitudine: superiorum compositio partium non respondet. [pg 229] Quod meo, mecastor! judicio et turpe et ridiculum. Credas» (ride, Tullia) «affixum altis et summis perticis præferri cunnum. Hæc cui risum non moveat cogitatio, quæ quoties fit obviam Magdalis, venit in mentem? Imam ad usque alvum, si nudam videas (nam et vidi) putes breviorem multo esse, quam est; si tibias et crura, longiorem, quæ tamen est longissima. Sed quæ breviores sunt male audiunt. Nam dicunt nescio quid parvis esse in mulieribus minime parvum. Gertrudis etiam apud Pygmæos brevis videretur. Ceterum illi omnia, excepto medio, membra mirabiliter inter se conveniunt.»

Tullia. Scio, Octavia, spelæum subtus est altum et latum, non pipilanti passeri nidum. Annos tres nata supra decem, et omni inaccessa libidini, Alphonso Gusmano nupsit. Atqui in primo complexu patentiorem invenit Alphonsus, quam sit ipsa Venus a Marte compressa. Petulans pollicitus erat, virginis ejulatu, cruentam virginitatis et memorabilem cædem sodalibus. Virgo ne suspirium quidem misit, lacrymæ cæsæ virginitatis sanguineæ nullæ. In lata obambulabat area mentula Priapi popa. Quid faceret? Avertit equum, puellam obvertit in faciem; qua non decebat, summo nisu torquet hastam in puellæ viscera: nec se virgo ab ejulatu continuit, cum rumpi sensit.—«Id volebam,» inquit ille, «ut te virginem scirent omnes, uti ego scio.» Post effundit resupinam, et intermissum in casto Veneris campo repetit duellum. Subagitat puellam præclarissime [pg 230] contremiscentem, subantem, micturientem: utrique feliciter litatum.

Octavia. «Sed longiorum,» dicebat Alphonsus, «aut nullæ, aut parvæ puellarum vires. Momento, quasi luxatis artubus, in medio fatiscunt cursu. Impresso altius ad vivum calcari, vix, ac ne vix quidem, tantillo obsequuntur motu. Vegetiores aliæ ut tu, et acriores,» addebat.—«Et Martem,» respondet Aloisia, cachinnum tollens, «fatigatura sim, ut Venerem Mars, mecum si venerit in pugnam; veniat, veniat!»

Tullia. Nec tu elumbis es, Octavia; et capilli tibi nigri; scintillantes et nigri oculi, subniger vultus, et membrorum color. Nihil habeo præterea dicere.

Octavia. Næ mala es! Mores meos ipsa finxisti. Quid improba objicis quod tuum non sit? Tam similis sum tibi, quam tu mellitæ Veneri. Nihil habeo præterea dicere. Scilicet dicunt libidinosiores esse quibus nigricantibus nitet vertex capillis; si quidem id est, o libidinosas, quibus nigra obnubit sexum lanugo! Nugæ, meræ nugæ! Nam et tu, num flavos habes capillos?

Tullia. Nolo te iratam, quæ testiculus es Veneris lævus. Ita est, Octavia; nulla ex colore certa probatio ad laudem. Ideo suus cuique amor. Alii flavum, alii nigrum, ferrugineum alii malunt. Flavi Aspasiam commendabant capilli, et Atticas puellas. Nam, cum Theseus e puellarum numero, quas in Cretam ad Minotaurum advehebat, amisisset duas, totidem suffecit pueros, quorum tinxit capillos flavo colore, ut propius accederent ad virginum speciem. Tingendorum [pg 231] Venus, Cypri regina, artem, aiunt, invenit, quam etiamnum habent in pretio Italæ mulieres. Hic stultis unice color placet; nudum audent ardenti torrendum caput soli dare. Vide amentiam; illum scilicet capillis quærunt per incendia colorem. Atenim Pindaro et Anacreonti aliter visum; Musas ille nigris dicit esse capillis, hic dominam; ille Thebanus, hic Teius: verisimile est Thebanis æstimatum esse, et Teiis; Teium urbs sita in media Ionia. Qui pluris apud cives suos fiebat, Musis dignum putavit Thebanus olor; et eundem commendavit Teius lyricus in domina, quam vult in illa cantilena formosissimam depingi. At vero ferrugineus inter flavum nigrumque medius est, utriusque particeps, sed nigro quam flavo proximior. Puellam, cui capilli præ nimia cura deciderant, consolatur Naso. Nihil dicit speciosius fuisse:

Nec tamen ater erat, nec erat color aureus illis,

Sed quamvis neuter, mistus uterque color.

Similes ait illis fuisse

... quos quondam nuda Dione

Pingitur humenti sustinuisse manu.