Octavia. De oculis diserto fudit multa suo ore et acuta Alphonsus. Sed erudita es, Tullia; nihil præ te omnino, quæ etiam soles erudite nugari.
Tullia. Perfidiosæ, sed deliciosæ, latent amoris insidiæ in oculis. Chryseidi, compendioso Achillis [pg 232] furori, nigelli erant oculi; et Latinitatis deliciæ, Catullus, nescio quam irridet, quod scilicet sit
Nec bello pede nec nigris ocellis.
Minervæ tamen cæsios laudant oculos Poetæ, quibus libertas summa Diis adfingendi, quæ vulgo æstimari nossent et amari. Sed latos et magnos habent in honore: sydera vocant. Bovinos Græci appellant, quales Junoni, et Veneri, et Harmoniæ Amphiarai uxori. Sui immo parvis non desunt amatores.
Octavia. Ut in bello sagittarii, quo certius feriant, semiclusis collimant oculis, ita et parvis nec late apertis Amor certius sagittam mittit, certius ferit. Reginæ Isabellæ ocelli erant, non oculi; sed innumera exsiliebant fulgetra, a quibus quæ tuta spectantium corda? Nemo te vidit unquam, Tullia, quin amarit. Nam, quo minores tibi oculi, eo vivaciores, et incautis infestiores incendiarii. De vultus totiusque corporis colore variæ sententiæ. Sunt qui candidas, sunt qui subfuscas præstare putent. Lacteum eum colorem sane laudant, qualis erat Cydippes,
Candida cum misto sublucent ora rubore.
In candido colore præcipua dignitas. Lucem verius dixeris, aut certe et luce lucidiorem emanationem; sed pugnaciores subfuscæ, tactuique etiam gratiores. Candidæ non ita annos ferunt, nec diuturniorem clinopales laborem. Diffluunt illico velut solutis lumbis. Cito flaccescunt, et immarcescunt. Illis juventa senectuti vicina, immo mista.
Tullia. Antonina, Isabellæ soror, lactis et lilii [pg 233] candorem superat candore suo mirabili; Isabella subfusca.
Octavia. Narrabo (nunquid vis?) cuique quid prima nuptiarum nocte contigerit. Illi molesta Veneris jactatio; huic grata et commoda.
Tullia. Sed absolvamus pulchræ mulieris picturam. De ore, labiis, dentibus inter nos fere convenit. Os parvum aiunt esse Amoris miracula fundentis mirabilem sedem. Sed et cui parvum os, eidem etiam puellæ concham esse haud admodum hiantem, et minimo patere ostio inferius hoc Veneris delubrum, omnium hominum opinio est.