Octavia. Falsa tamen; nam conquestus est Fernandus Gusmanus se ita esse deceptum. Duxit Fulviam parvissimi oris laude commendatam: at invenit in ea non ostiolum, quo ingrederetur ad dulcia Veneris enitens, sed patentem specum, qua declivi in paludem quandam Stygiam detrusa est adsilientis mentula.—«O pulchrum,» ait Fernandus osculum figens, «sed tam mendax quam pulchrum os! Fac saltem, Fulvia mea, ceteris in rebus mihi non æque mentiatur, credulo amatori.» Respondit illa:—«Scio sane non esse mentitum, sed quod forte vasa invexeris in ædes meas minutissima. Impingis mihi vitium, quod tuum est.» Risit Fernandus, et perfecit.

Tullia. Optime. Rosea et protuberantia molliter labella, ut sunt tibi, Octavia, arcum dixeris, hac in superiori Venerei cœli regione, basiis prægnantem et pugnantem. Dentes albi, lucidi, micantes, velut pretiosæ circa linguam gemmæ, ex ordine compositæ, [pg 234] tuitioni sunt et ornatui. Nam linguam, flexibilitate et verborum volubilitate, quis non miretur tantæ innumerabilium cogitationum, quæ agitantur animo, varietati sufficere unam, et ut ornatius et melius explicentur, quam excogitando conceptæ sunt? Sed et in suaviis scis, Octavia, et sciunt amantes non deliri, quam mellitas pariat petulca lingua delicias. Nihilo tamen minus, id demum maxime verum, quod cuique pulchrum videatur, cuique vere esse pulchrum. Tibi vero, Octavia, os non parvum, et tamen places. Ita et puellis aliis multis depressa labia, dentes nec bene ordinati, nec eburnei, lingua blæsa rancidulum loquens nescio quid: et tamen placent. Sunt qui et luscas amant; nam et luscus Priapus, et lusca mentula, humani generis procreatrix et voluptas.

Octavia. Ut delectat ferventis linguæ assultus, cum se extra valli sepem ipsa impetu evibrat in occursum cupiti suavii! Sane cum osculamur alter alterum, ego et Caviceus, tantum non gaudio emorimur, bilinguem si sentio me, si ille se. Est animorum et spirituum, in summo ore, coitio, cum incredibili voluptate, ut alia est corporum in hoc imo, quæ sexum nectit sexui. Dicebat Eleonora, Sarmatarum regina, basium esse Amoris cibum; in os mitti debere, quo vere pascatur puer, aut pueri ludificari querulæ fami, ut de Tantalo fabulantur. Sic et ludit pruriginosæ spem virginis, qui extimis summæ labiis vulvæ mentulam, vulvæ cibum, appellit, non introrsum impellit incubans. Benevola avertat a me Venus hanc amentiam! Nam amori certa hæc est pestis, et [pg 235] lethalis morbus, pertingi, non intingi optata voluptatis saliva.

Tullia. Sed etiam exsanguis reviviscit amans ad aspectum papillarum. Visu exsurgit ad vitam lætus et florens, si duræ, si candidæ, si parvæ. Præstabant tamen inter Phrygias, tumidæ, et quæ, ut loquitur Naso, pectus omne habebant; sed pulchriores duræ et stantes, quas adstringens, ait alius, una claudet manus. Demum absolutæ est pulchritudinis, inter ingeniosos, qui hanc effinxere tabulam, ac ab omni eam parte beatam jactant, cui has singulorum membrorum dotes, quas eximias putant, uni contulerit alma molitrix rerum vis Natura. Scilicet, ut sint cutis, dentes, ungues candidi; nigri capilli, oculi, supercilia; rubore tincta roseo labra, genæ, et subtus ungues; promissi capilli, longæ manus, et altum corpus; rursus breves dentes, auriculæ, venter: sed frons magna et lata, lati armi, dissidentia aliquanto inter se spatio supercilia; demum gracile corpus, os parvum, modice hiscens ad exspectatum concha rorem; labia, nates, crura crassiuscula; teretes et graciles digiti, item et nasus, et qui certent cum aranearum filis capilli; parvum caput, mammæ, et pedes. Amant et crines ingenio suo flexos, frontem haud latam, quæ radices capillorum retro flexerit, nares paulo inflexas. Suus, Octavia, cuique gustus ratio. Sed gustus ipse sibi ratio est: aliam nemo præterea quæsierit rationis particeps.

Octavia. Scis præcipuas numerari inter Lucretiæ dotes, marmoreas et tumentes nates; scilicet incubanti [pg 236] dulce pulvinar Cupidini, et eidem humanam procudenti sobolem aptam incudem.

Tullia. Depygem vocat Horatius, cui nates nullo eminent tumore:

Depygis, nasuta, brevi latere, ac pede longo est.

Inclaruere apud Græcos quæ Callipyges dictæ sunt, a pulchris natibus. Nihil natæ parentibus, locupletes et nobiles nactæ sunt, eo solum nomine, maritos. Nates pro dote habuere; hac satis dote placuerunt.

Octavia. Si apto mammæ, altera ab altera, intervallo distent, pluris scio fieri; mihi vero conjunctæ, ut vides, cohærent. Nec ideo minoris Caviceus æstimat. Cum sit et hæc et illa non ignobilis venustatis, alba, dura, dicit, inter lusus et gaudia fescennina, sibi videri minus mirum, alteram alterius amore captam mutuas sibi et continuas figere basiationes.

Tullia. Et præterea nihil?