Octavia. Dispeream, ni te meis plus oculis amem!
Tullia. Et ego ni te plus meis, et ipsis sole et luna, Naturæ oculis! Sed et est interdum papillarum non pœnitendus in amore usus, dum æstuans furit libido. Subrides: habeo confitentem, Octavia mea; et experta es, anima mea.
Octavia. Per Veneris concham utramque! pudore suffundi me sentio. Pudet meminisse id mammarum mearum interstitium viam factum esse ad Venerem, tam aut fœdæ aut liberæ mihi libidinis consciam. Pergula est in ædibus nostris, quæ amœnissimas (et nosti) hortorum spectat areas omni florum consitas genere. In ea spatiabamur ego et Caviceus, amplexabatur, [pg 237] suaviabatur, labella appetebat morsiunculis, forebat. Demittit in sinum lævam. «Molior,» infit, «improbum quid. Depone vestes, corculum.» Quid facerem? depono. Defigit in nudum pectus oculos. «Video,» subjicit, «tuas inter papillas dormientem Venerem. Vis excitem?» Projicit, dicens, supinam in torum. Mentulam fervidam, flammescentem (arrigebat præclarissime) interserit mammis. Qui me hinc eximerem impotentiæ? Ferenda erant ultro citroque omnia, et sciebam contingere solitos in amore fatales quosdam et dies et casus, a quibus ipsa ne quidem se expediat virtus. Et cum illo hoste, ut jam manu conserta et utero recusso depugnaram, postulabat dura necessitas ut et mammis pugnarem.
Tullia. Hostem mutinum vocas, tam amicum tibi tuisque desideriis cupidineis?
Octavia. Molli manuum nisu utramque conjungens urgebat mammam, quo scilicet lata minus via procurreret sibi nervus ad voluptatem hanc novam. Quid plura? Conspersit attonitam insolenti ridiculæ Veneris imagine, calendi perfudit rore; perfecit. Tunc ille: «Haudquaquam ingratum tibi, columbula mea, fuerit quod mihi amore tuo insanienti longe fuit gratissimum. Num scis, ut hac inferiori hiulca» (digito monstrabat), «hac etiam te esse sublimiori parte fœminam? Igitur et juris mei est, si libido incesserit ex humiliori illo fundo libidinis hos in monticulos tollendæ, id libere facere; unde scilicet Veneri gratior datur prospectus.»
Tullia. Altius quoque se tollet, si summa petet.
[pg 238] Octavia. Irrumare, morigerari ore, Lesbiari, Phœnicissare, et fellare, id scilicet vocas summa petere? Quot, bona Venus, quæve nequissimi nebulones mentulis suis diversoria et stabula quæsierunt in corporibus nostris, et invenerunt! Atenim vero qui frugi et castus fuerit, hac se fœdari rei tam turpis cogitatione exhorrescet. Absit scelus a voluptate, gratior erit.
Tullia. Honestatem qui quærit in voluptate, tenebras et quærat in luce. Libidini nihil inhonestum, cum æstuat et spumosos agit spiritus. Delicias Phædoni faciens et Alcibiadi Socrates, secedebat a Socrate choreas ducente cum tam pulchris amasiis. Qui sunt sapientissimi, non ideo hominem exuerunt et ingenitos abjecerunt humanitatis affectus; nec possent, ut maxime vellent. Sed sensus est humanitatis nullus in homine, sine voluptatis gustu, nisi hebes et corruptus. Is vere est sapiens qui norit dulce esse desipere in loco, et locum et tempus delegerit ad desipiendum. Reliquis sapias semper, et tibi frequenter desipias, ut bene et beate agas. Nam sunt qui amoris incensi œstro, quia sui non sunt juris, dissimulant, Curios et Catones simulant. Palam damnant furiosi, quæ ipsi secum concupiscunt, tremula Veneris gaudia. Prurit et illis mens irrequieta; fatentur ipsi sibi lævo se genio natos, nos dextro et plaudentibus Diis et syderibus. Si sol æternum occidet, quid fiet de Natura rerum parente? Si nulla voluptatis lux riserit mortalibus, quid de homine fiet, qui rerum est summus in Natura apex? Miser et veternosus erit ipse sibi pro sepulcro. Vivus, nec [pg 239] vivus; mortuus, nec mortuus: propior erit morti quam vitæ, in ipsa vita. Demum, qui præstigiosa hæc jactant documenta, num vere dixeris oris infamia laborare?
Octavia. Belle ludis in vocabulo. Nam et Philosophi hi morticini dicuntur hircum ore mulgere.
Tullia. Mira patrandi facultate pollent, nulla sciendi. In altero omnia læta, in altero multa subtristia. Hic ipse est tuus Theodorus; num nosti, Theodora?