Octavia. Potui. «O nequam hominem!» dicebam, «quid me tam dire vexas? Ignosce, si me amas: quo delicto id supplicii merui?» Et lacrymæ manabant ex oculis: sed enim ea erat mens mea in perturbatione, ut nequidem hiscere auderem, aut opem clamore misso obtestari.
Tullia. Nec ideo tamen sua te hasta transfixit Caviceus, vallumque tuum istud subiit?
Octavia. Injeci manum, arreptamque averti; sed rem miseram! sensi protinus me velut imbre ad [pg 7] ignem temperato perflui, nudamque, ut eram ad usque umbilicum, irrigari. Admovi iterum manum; sed cum in eum liquorem, quo ille me furor insperserat, incidissem, quasi viscatum, refugit manus metu et horrore.
Tullia. Igitur nec ille victor, nec tu victrix, quum parum abfuerit, quin vera sit potitus victoria.
Octavia. Ab eo die multo acceptior Caviceus. Et cupidine impotenti nescio qua furit animus. Quid cupiam nescio, nec dicere possim. Illud tantum scio mihi omnium mortalium Caviceum esse longe gratissimum; ab eo uno exspecto voluptatem summam, quam non intelligo, quæ qualisve futura sit nescio. Cupio nihil et cupio tamen.
Tullia. Nacta me es quæ in his cogitationum tuarum ambagibus tibi sim pro Œdipo. De Biblide quæ scripsit Amoris magister et interpres Naso, belle tibi utique conveniunt:
Illa quidem primo nullos intelligit ignes,
Nec peccare putat, quod sæpius oscula jungat...
Sed nondum manifesta, sibi nullumque sub illo
Igne facit votum; veruntamen æstuat intus.
Spes tamen obscœnas animo dimittere non est
Ausa suo vigilans: placida resoluta quiete
Sæpe videt quod amat, visa est quoque jungere fratri
Corpus, et erubuit quamvis sopita jacebat.
Somnus abit, silet illa diu, repetitque quietis
Ipsa suæ speciem, dubiaque ita mente profatur:
«Me miseram! tacitæ quid vult sibi noctis imago?
»Quam nolim rata sit! Cur hæc ego somnia vidi?»
Pudet somni: amatur tamen; et dum in imagine [pg 8] voluptatis ludit animus, gaudio colliquescunt summo sensus. Erubescis? Habeo confitentem, viderisque mihi dicere:
Dummodo tale nihil vigilans committere tentem,
Sæpe licet simili redeat sub imagine somnus!
Testis abest somno; nec abest imitata voluptas.
Proh Venus, et tenera volucer cum matre Cupido!
Gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
Contigit! Ut jacui totis resoluta medullis!
Ut meminisse juvat! quamvis brevis illa voluptas,
Noxque fuit præceps, et cœptis invida nostris.
Octavia. Haud inficias ibo: obversatur mihi ob oculos, diu noctuque, Caviceus, mentemque totam spes occupat incredibilis voluptatis. Et sane similem optavi sæpe Caviceo opportunitatem, ab ea die, quam rudis et imprudens misere perdidi.