Tullia. Quid tum factura esses?

Octavia. Ipsa tibi potes dicere. Jam ego doctior essem, et ille beatior. Nondum me composueram, vestem vix deduxeram ad pedes: ille indusium condiderat, quod de femoralibus excesserat; ecce intervenit mater.

Tullia. Væ tibi! nam novi mulieris mores, et severitatem.

Octavia. Nihil tamen molestius locuta est vel Caviceo, vel mihi. Petiit subridens quos inter nos sereremus sermones? uter amantior esset? «Nam amari quis sit dignior, id non quæro,» inquit; «tu es, Cavici, nec tu, Octavia, puto, contra contenderis. Velim tamen, quandoquidem vos brevi [pg 9] junget Hymenæus (quod precor faustis avibus fiat), tu Cavici, Octaviam meam, et tuam, non pro merito, quod in ea est permediocre, ames, sed pro generosa tua indole. Annos uterque felicissimos in ea conjunctione animorum agitabitis.»

Tullia. Sed post, postquam Caviceus abiit?

Octavia. Cœpit interrogare quid id esset, quod suis ipsa oculis de utroque viderat. Ego excusare culpam; urgere mater verum faterer. Queror ab eo me fere oppressam; quid vellet, quid quæreret me nescire; me quidem non peccasse, quod scirem. Pergit quærere, et sciscitari an corporis mei integritatem violarit: nego. Monet in posterum ab eo caveam, minas addit ni fecero. «Nam,» inquit, «ante multos dies illi jungenda es, nata; sed pro certo habe, si de te, ante id tempus, solidam voluptatem ceperit, aut penitus discessurum: aut si constantiæ laudem maluerit, te tamen contemptui habiturum. Quarum rerum infelicior utraque plane est, quam ut puella generosa æquo animo ferat, mortem ipsam æquiori ferat.» Ab eoque die solerti cura mater invigilavit, me ut Caviceus nunquam inveniret solam. Nec cum sola est collocutus.

Tullia. Sane, cui in prima adolescentia (at adolescens valde est Caviceus), frui contigit usura amati corporis, re patrata, quod Stagyritem non fugit, eam plerumque odio habet quam insano antehac amore deperibat. At vero, Octavia, ingenuitatem tuam admodum laudo, et quam ego tecum etiam [pg 10] ingenue agam, faciam ne dubites. Petiit a me ipsa mater tua, ut arcana hæc reconditiora nuptiarum ostendam tibi omnia, doceamque qualis esse debeas marito tuo, qualis maritus circa res hujusmodi, ob quas homines inflammantur, futurus sit. Hac nocte, quo liberiori omnia condoceam sermone, una meo in lecto decumbemus, quem dulcissimum mihi Veneris stadium vocare apte possim. Postera concubinum experieris jucundiorem, quam ego fuerim concubina.

Octavia. Rides, Tullia; apage ab his dictis, quæ amori in te meo injuriam faciunt, quam tuus non ferat, si ex animo me amas.

[pg 11]