COLLOQUIUM SECUNDUM
TRIBADICON
——
ctavia. Habet nunc idem nos lectus tuus, in quo voluisti me sæpe, non solummodo tecum, sed etiam in amplexibus tuis noctes ducere, cum Callias abfuit maritus tuus.
Tullia. Duxi interdum insomnes, quod, tuo amore per omnes venas misso, quo me macerabam, velut incendio urerer.
Octavia. Me amabas? nec etiam amas?
Tullia. Amo, cognata, et misere pereo.
Octavia. Peris tu vero, quam vita mea servari malim incolumem? Quæ hæc est ægritudo animi? Nam te corpore bene quidem valere, omnia faciunt ne dubitem.