Tullia. Recte judicas et senties postera nocte: fortunet te Lampsacenum ferculum! Sed tumor ventris, imprægnatio, partus, consequi solent hominum liberiores nobiscum lusus, et «turgentis verbera caudæ.» Extra nuptias periculis et infortuniis infesta, quæ puellas ad plenum coitum vocat et impellit Venus. Sub Hymenæo libera et læta; e contrario omnia. Quo flammeo obnubunt novæ nuptæ caput, obnubunt et omnia libidinis suæ facinora; hoc velo perspicaces legum et vulgi oculos feliciter fallunt. Igitur, Octavia, alia via virginibus, et cœlibem ducentibus vitam, eundum fuit ad voluptatem, ad quam vides omnia animantum sæcla, ut Lucretius loquitur, impetu ferri, quem nulla nisi ipsa vis Veneris emolliat. Itaque virginem amari a virgine nihil mirum: quandoquidem [pg 19] et maximi Heroum invenerunt olim suo in sexu incentiva libidinis suæ.

Octavia. Etenim virgo non es, quæ virum experta es; plena tibi liberum est voluptate potiri. Qui fieri potest ut me ames? ut ea via Venerem quæras, qua Venus aberrat semper a Venere?

Tullia. Primum, Pomponia mea (nihil enim ex rebus meis volo te lateat), cum familiariores altera alteri a crepundiis essemus, ante hos annos, sic cœpit mecum colluctari ingeniosa, sed procax; libidinosa, ut nulla magis, sed cauta ut etiam nulla magis. Abhorrebat a principio ab ea re animus meus: paulatim assuevi huic, ut loquebar, molestiæ; et exemplo præibat Pomponia, usuram corporis sui non modo accommodans petulantiæ meæ, sed et ipsa jubens, dulcissima mihi pellex, et sibi lena. Demum factum est longo hujus voluptatis usu, ut ab ea me vix queam abstinere; sed ubi fulgetris tuis innumeris cor meum perculisti, Octavia mea, amore tuo ita exarsi, ita exardeo, ut omnia, imo Calliam meum, præ te habeam despectui, et in amplexibus tuis mihi credam repositam voluptatem omnem. Noli præterea me putare proterviorem. Nam hic mos ubique fere terrarum inolevit. Italæ, Hispanæ, Gallæ fœminæ invicem amant altera alteram; et si pudor absit, omnes confestim, altera in alteram, ruant prurientes. Lesbiis præsertim olim id sceleris familiare, quod Sapphus nomen commendavit, atque adeo nobilitavit. Illius lumbos Andromeda, Athis, Anactorie, Mnais, et Girino amasiæ, quam sæpe fatigarunt! Ejus generis heroidas Græci Tribadas [pg 20] vocant; Latini Frictrices et Subagitatrices. Philænis vero, quod huic voluptati indulgeret perditissime, invenisse credita est, et usu suo, quæ scilicet magni nominis erat, inauditæ ad suam ætatem voluptatis usum fœminis puellisque apud suos suasisse. Tribadas dixerunt quod tererent ac tererentur; frictrices a corporum frictione; subagitatrices a motu concitatiori. Quid plura? Octavia mea, agere et pati mulieris est non inficetæ, ac cui cor salit sub pectore.

Octavia. Hercle! mira narras, sed jucunda æque ac ridicula. Tu igitur jam audies et tribas et frictrix et subagitatrix: quam me vero dices?

Tullia. Cypridem meam mollem, mellitam, auream. At enim nihil admovi quo fieres minus integra, quo perfringerem ostiolum istud tuum, quo delibarem virginitatem istam tuam florentem.

Octavia. Quo potuisses, scilicet?

Tullia. Milesiacæ compingebant sibi e corio veretra octo digitos longa, et pro modo crassa. Aristophanes author est his uti solitas fœminas sui ævi; ac hodie quoque Italis, Hispanisve maxime, sicut et Asiaticis mulieribus, id instrumentum mundi muliebris et pretiosioris supellectilis præcipua pars est: magno in pretio habetur.

Octavia. Non intelligo id quid sit, cuive usui.

Tullia. Olim intelliges; sed ad alia nostra deflectat confabulatio.