Octavia. Doce diligenter omnia quæ me scire convenit. Quis hic dolor futurus est? quam acer, et quam diuturnus? Malim certe ego momento acriorem, quam mediocriorem et diuturniorem.

Tullia.

Nec tu non aliquid, sed prima nocte dolebis.

Omne in amore malum, si patiare, leve est.

Octavia. Patiar certe, et spero forti constantique animo: nam quid facerem? Verum, age, quid patiar?

Tullia. Eam corporis nostri partem, de qua jam colloquutæ sumus, vulgo etiam vulvam, cunnum, fregnam, ficum, potam, Latini et nostri homines appellant; vulvam quasi valvam dicere voluissent; cunnum a cuneo, quod vi multa enitendum sit in eam primis in congressibus; aut a Græco verbo κυνός, quasi, qui fœtor in ore canis esse solet, idem etiam plerumque in hoc infimo corporis nostri ore esse soleat; aut a Græco κόννος, quæ vox barbam sonat, quia hac in parte nos barbatas inepti jocantur, lanuginem quæ pubem nobis circumvestit barbam vocitantes; aut potius ἀπὸ τοῦ κόννειν, quod intelligere significat: sicut enim a mente mentulam dixerunt, [pg 23] sic etiam cunnum ab intelligentia. Nimirum et mentulam sicut se ipsa regit, ut mente prædita esse videatur, mentis quæ in capite sedet imperiis parum obsequens: ita hic et per se agit, et per se intelligit, in rationis leges rebellionem movens, quæ solo possit non mentis, sed mentulæ beneficio componi. Nos honestiori appellatione pudendum appellamus; cujus labra quibus occluditur, cadurda dici apud veterem grammaticum legi. In hanc primum partem totis viribus torquebit immanem hastam suam Caviceus; hoc momento magnos tibi cruciatus dabit, mox et majora gaudia.

Octavia. Cito citius doloris oblivionem gaudia afferent!

Tullia. Vides mirabilem ejus fabricam. Primo quodam tumore, quem lanugo tibi mollis tegit, protuberat; nec credas intra femina ob turpitudinem, quæ sane illi nulla est, conditam, sed ad usum repositam. Tumorem illum monticulum Veneris vocitant: quem qui semel inscenderit, Octavia mea, Parnasso, Olympo, montibus sacris anteponat semper.

Octavia. Inscensorem habeam, æque ac es, jucundum! Non erit quod Parnasso Apollinem suum, Olympo Jovem invideam.

Tullia. Duæ sunt rimæ, altera sub altera, quibus monticulus hic ad plenum dehiscit coitum. Priorem magnam vocant, altera interior est. Illa partui opportuna; nos enim, Octavia, velut quædam officinæ sumus generi humano excudendo. Si angustior esset, dum fœtus in vitales auras editur, distendi non posset absque horribili cruciatu: et distendi et [pg 24] dilatari necesse est. Adolescentiores, cum primum attingendi hujus loci potestas datur, æque intus patere puellas fœminasque putant, ac exteriori hoc patent ostio, et vidi qui horrerent ridiculosi. Interior autem minor est; labra vero quæ latera tegunt majoris rimæ, cadurda dixi vocitari. Alæ sunt intra reconditiorem illam rimam, mihi quidem prominentiores: nymphis his nomen est. Sed sub alis in virginibus, qualis tu es, exsurgunt quatuor velut valvulæ. Occludunt eæ ad uterum iter, quod primis in congressibus, sine vi et conatu multo, vir non aperiat libidini suæ.

Octavia. Præsentisco, in eo conatu omnis erit doloris, de quo narrasti, acerbitas.