Tullia. Sine institutam absolvam descriptionem: ut sunt simul junctæ hæ membranulæ quatuor in canaliculum desinunt, quasi caryophylli est. At non transversam, quasi obductæ, tenent uteri viam: versus exterius horti ostium objiciunt se erectæ; interdum vero aliquantisper sursum versus dehiscunt; hac scilicet demittuntur via, qua a corpore nostro excreta expellit foras vis naturæ. Sed de clitoride me fugit dicere: speciem penis refert membranosum corpus in extrema fere pube. Ac si penis esset, obdurescit tentigine; improba adeo titillatione fœminas inflammat vividioris paulo naturæ, ut adhibita manu, si irritentur ad Venerem, plerumque non exspectato conscensore ipsæ sponte colliquescant. Profecto dum me Callias nequitiis suis conscelerat, dum demulcet, dum attrectat, idipsum sæpe sæpius experta sum. Intra ipsius manus, in his locis liberius [pg 25] ludentes, copiosus decidit ex horto meo roscidus humor. Hinc illi in me jocorum larga seges, et facetiarum campus. Sed quid facerem? in cachinnos erumpit, rideo ego. Petulantiam ejus increpo, increpat libidinem meam; ludus sumus alter alteri: et dum ludimus verbis, re prosilit in me, sternit volentem nolentemque, init jacentem, et quod humoris hortum meum amisisse jocatur, vi magna refundit e suo, nihil ut querar per ejus culpam mihi periisse.
Octavia. Beatam vivitis ambo vitam, et deliciis plenam; alter alteri estis oppido satis ampla felicitas.
Tullia. Demum, quod ab horti ingressu ad summum hortum interjacet itineris, vaginam appellant, in quam se penis, dum concutitur mulier, induit. Uteri modo collum, modo cervicem, modo sinum pudoris medici vocant. Amplexatur vero, constringit, exsugitque virile membrum, quod in eam vaginam impellitur, et inseritur. Hic est, Octavia, velut tubus, per quem genus humanum ab alta nihili caligine transit in vitæ lucem.
Octavia. Rem ita depingis, ut videar mihi ea etiam omnia quæ indita latent in imis meis visceribus, quasi ob oculos posita.
Tullia. Tibi quidem, cognata, hæc interior rima, quique eam consequitur sinus, minus patent quam mihi. Age, hæc omnia defixo obtutu introspiscere libido est: aperi crura quam maxime, quod tibi commodum fuerit.
Octavia. Aperta habes: quid mihi tunc cum his [pg 26] oculis tuis emissitiis? Diducis digitis hæc utrinque labra: quid intro vides?
Tullia. Dulcis virgo! video florem, quem qui videret, floribus præferat odoribusque cunctis.
Octavia. Ah! Tullia, contine, amabo, lascivam manum; retrahe hunc maleficum digitum, quem intromittis; mihi vere dolorem, dum altius agis, inflixisti.
Tullia. Misereor tui, o concham pretiosam, Veneri concipiendæ meliorem quam hæc fuit concha, e qua aiunt ortam Venerem! Bonis avibus natum Caviceum, cui hic nova nascetur in hac concha Venus!
Octavia. Enim vero dicis miserere mei te.