Tullia. Scilicet te video excarnificandam miseris modis.

Octavia. Qui fiet? quid miraris?

Tullia. Ut parvo tuus ostio hortus apertus est, ut difficilem ostendit ingressum, timeo ne Caviceo etiam labor incumbat, quem molestiorem habeat quam gratiorem, ut sit etiam gratissimus. Vidisti ejus catapultam, qua est castrum istud tuum diverberaturus?

Octavia. Non vidi: sed ecastor sensi, qualem fingunt Herculis clavam, crassam, rigidam, et bene longam.

Tullia. Dixit probe mater mutoniatum esse, vehementer gaudet; mentulatiorem in hac urbe nostra hominem esse putat neminem. Respondi hæc jactanti, Calliæ viro meo machæram esse latos octo digitos longam: nihili eum esse hominem ad Caviceum [pg 27] reposuit. Se quidem dolere sortem tuam et invidere: eam gratulari tibi multum; Caviceo penem esse ait longum digitos undecim, crassum vero ut brachium habes, qua cum manu committitur.

Octavia. O monstrum! Et hanc omnem molem in corpus meum vi trudet? Pati potero? Jam cor dolet, cum venit in mentem quantæ me miseram ærumnæ maneant.

Tullia. Ne tamen desponde animum. Longitudine cedit Callias Caviceo: Caviceus profecto crassitudine Calliam non vincit. Nam brachium hoc meum vides?

Octavia. Video ædepol. Cæca sim ni videam.

Tullia. In hunc modum illi mentula turgescit, cum irascitur ea in me: nunc tamen hæc machæra bene convenit in vaginam meam.

Octavia. Quæ tandem illa est vagina tua victrix, fulminatrix, velim scire.