Tullia. Intelligo quid quæras, adsum. Partem eam tamen virilem, tam efferam, tam impotentem, variis laudibus prædicant quæ amant, quæ expertæ sunt; ulla nec est experta quin amet.
Octavia. Amabo igitur vehementer, cum experta fuero.
Tullia. Præclare. [pg 29] Veretrum, mentulam, penem, phallum, taurum, machæram, pessulum, peculium, vasa, vasculum, pomum, nervum, hastam, trabem, palum, mutonem, verpum, coleos, scapum, caulem, virgam, pilum, fascinum, caudam, mutinum, noctuinum, columnam, appellatione partim propria, partim translata vocant Latini. Græci varia etiam vocabula: nam φλέψ, καυλός, γονίμη οὐρά, κριθή, πέος, σάθη, ἔμβολον, στῆμα, σύριγξ, κάπρος, τύλος, κωλῆ, ῥάφη, ἀναγκαῖον dicitur et ῥαφίδος. Extra rei Veneræ usum, iners et pendulus jacet homini nervus; ad eam vero rem arrigitur, intumescit, furit, in eam crescit magnitudinem, quæ nobis primum incutiat vehementem metum, mox quidem acrem virginibus dolorem ferat, ac post devirginitatis summam voluptatem, quæ et metum et dolorem longe superet.
Octavia. De voluptate nescio, nec de dolore scire velim: utique de metu sentio.
Tullia. Subtus et ad radicem ejus vasculum cohæret, scrotum vocant, pilis multis, crispis, duriusculis obnuptum et opertum. In eo virilitatis testes, iidemque nobis amoris erga nos hominum benefici testes.
Octavia. Non vidi, non audivi de his testibus: expedi quid rei sit.
Tullia. Globuli sunt duo non adeo parvi, non exacte rotundi, admodum duri; et quo duriores, eo aptiores ad libidinem. Quod duo numero sint, didymos ob eam rem Græci appellant, et id nomen magni viri tulerunt multi. Fuerunt quibus unum præterea naturæ adjecit munificentia, ut tres haberent. Hoc in numero Agathocles fuit Syracusanorum tyrannus, quem idcirco Τριόρχιν nominarunt. Nota [pg 30] est eo nomine apud nos Coleonum gens nobilis, quæ Bartholomæum illum Coleonem Imperatorem summum in Italicis bellis tulit. Omnes in ea viri fere tribus testibus ad Veneris duella, ut præstantibus animis ad Martis certamina, vigent. Fortunatæ quas uxores habent! nam in testium anfractibus ambrosii illius roris velut officina est, qui nos tam amicabiliter demulcet, et vulnera quæ penetrando in corpus nostrum mutinus fecit, mirabiliter curat, diu ne doleant; cui debeo pupulam meam; cui debeo omnia gaudia mea; cui se fert acceptum genus humanum. Semen vulgo vocant et sperma, alterum Latinæ, alterum Græcæ originis. In sulcos enim fœmineos projectus, mox in hominem fingitur. Omnium animalium homo maximam seminis copiam emittit: quibus autem tres fabri in eam rem laborant, ut etiam Fulvio Pomponiæ meæ fratri, sane eorum opera fœminas abundantiori imbre proluunt, quam quibus solum duo; et res, ut loquor, sic est.
Octavia. Forte et tres Caviceo insunt, ita me ejusmodi roris pluvia totam ad usque fere umbilicum aspersit, indusium madefecit.
Tullia. Vegetum juvenem et tuæ Veneris cupidum, cognata, turpe esset exsiccatis tibi vasis litare, Venerique tuæ. Reliqua persequar. Liquor hic spumosus, albus, viscidus, veretri sputum, ab eo loco in quo excoctus, perfertur ad summum virgæ caput, moxque propellitur tanto impetu, ut tres etiam pedes longe a se evomat, qui ejaculatur. Igitur cum opus ad finem venit, post multas concussiones, tam rapide in imum uterum projicitur, ut [pg 31] quibus sensus fœminis non penitus torpescit, impeti, et igneo se intro imbre rigari magna sentiant cum voluptatis titillatione. Verba desunt, Octavia, quibus apte satis eam voluptatem depingam; tute tibi dixeris intra paucas horas.
Octavia. Scilicet ex summo virgæ capite fluant hi lactei rivi? Priapo quidem caput esse non negem, qui quod mentulatissimus esset, Lampsacenos inter homines esse desiit nempe ut Deabus proximus esset, ut audivi a te; sed illi hominum membro caput etiam esse nesciebam, quæ homini cuilibet duo esse capita, inepta, nesciebam.