Tullia. Et fuerint profecto beati, fortunatique, ac summa inter Heroas gloria, quibus etiam fuerint tres penes! Extremam penis partem in oblongum effictam, vocant caput, balanum, et glandem; quam si summis digitis compresseris, tantum abest ut dolore afficias ullo, quin imo dulciori pruritu affeceris. Nec ulla faciliori breviorique via ad Venerem tuam, cum œstro percita ardebis, Caviceum abduxeris ex alienissimis etiam ab hac cogitatione cupiditatibus. Et operitur pileolo id Priapi caput, præputium nominant; quem vix superbus ille deponat noctuinus, nisi ut te salutet, apertoque capite dominæ aulam subeat.
Octavia. Mirifica es: te audiendo nulla unquam me capiet satietas; ita, o utinam! nec Calliam tecum dormientem.
Tullia. Connivent jam mihi mei oculi somno, quæ longæ vigiliæ sum valde impatiens. Ideoque sic loqueris, ut loquuta es, quod animadvertisti me [pg 32] somniculosam eloqui, quem tecum habeo, his de rebus sermonem.
Octavia. Noli somnum tenere, amabo; admitte, qui tibi jucunde blanditur.
Tullia. Per Venerem tuam et meam, atque adeo Cavicei! opus est tibi magis somnus quam mihi: nam proxima nocte nec eum videbis, inter Cavicei complexus, oscula, compressiones, subagitationes, furores. Refice corpus tam tenerum, tam molle: ad id certamen te para fortiter ineundum.
Octavia. Faciam uti vis; verum me major tuæ valetudinis cura tenet quam meæ. Obdormisce jam, nequidem verbum mittam.
Tullia. Osculum impinge mihi: id mihi viaticum erit ad quietem.
Octavia. Tibi et os, et labra, corpusque totum dedo; quos volueris ex me fructus cape, tua sum.
Tullia. O basia quæ Jupiter invideat mihi! o gratos complexus! o illecebrosos tactus! Permitte ut, composito intra papillas tuas ore, manu altera ad hortum tuum missa, altera ad nates illas duras et compactas affixa, sic obdormiscam, ut Mars cum Cypride sua dormire solet. Quum somno soluta fuero, qua fide cœpi, quæ supersunt repetito sermone eloqui pergam, dulcis virgo, hera mea.
Octavia. Loquacior es quam e re sit; tace et obdormi; age quod agis.