[pg 35] Tullia. Eos homines quorum uxores, non honesta Venere, ab aliis hominibus per libidinem se subigi patiantur, hircorum et cornutorum numero cedere vulgo aiunt.
Octavia. Audivi ut dicis. Igitur in eam ego perfidiam lapsura sum? Mei corporis non uni solum Caviceo usum dabo? Mortem ante oppetam, quam id admittam in me flagitii! An te alienæ etiam libidini subjecisti? absit me credere: absit etiam de me quidquam simile speres.
Tullia. Confabulabimur de his, cara virgo, aptiore tempore, postquam deposueris virginitatem, et te Caviceus per aliquot menses diu noctuque conculcaverit, permoluerit, protriverit. Alio tempore, et scio, alia mens erit.
Octavia. Mutasse te mentem omnino oportet, nec in ea nunc esse sententia, in qua eras cum nupsisti Calliæ, quæ fers id de me judicii.
Tullia. Quis probro vertat invictam necessitatem, si in eam te fata amentiam agant, si me egerint, a qua ne Minerva quidem se expediat? Sed de Caviceo vidisti aliud nihil in somniis?
Octavia. Penitus nihil; et pervigil facta, altiori dum teneris sopore, quæcunque ex amoris arcanis dicendo retexuisti, hactenus cum animo meo revolvebam.
Tullia. Hæc tela texitur Caviceo tuo, non matri quæ te erudiendam mihi dedit. Quo doctior e complexu meo in Cavicei transibis amplexus, eo gratiores ex tua Venere capiet fructus. Sed qui sint ii fructus omnes aves scire, et aveo dicere ego, quorum post [pg 36] hanc noctem incredibilem senties suavitatem. Jam nosti in corpus tuum, qua rimas agit has duas, quas descripsi, inter femina tua tradendum illud pilum, quod te perfodiat ad septimam usque costam.
Octavia. Rides, Tullia. Qui fieri id possit? Per ludibrium narras.
Tullia. Quidquid id est, machæram illam suam, qua vir est, impinget in eam corporis tui partem, qua fœmina es. Sexus sexui commiscebitur, ut videri jam unus possitis in ea conjunctione, qui duo vere estis. Hoc quidem modo ea res tibi agetur omnis.
Octavia. Cupio, metuo scire; opto in amplexus Cavicei venire, metuo mihi cum venero.