Tullia. Principio, injectis brachiis, quasi vinculis, ita ut elabi non possis, nudus nudam arctissime constringet.

Octavia. Narra vero, soror, de Callia, ut jure suo tecum usus sit, cum data illi uxor es: nam de Caviceo nihil habes certi dicere.

Tullia. Satisfaciam desiderio tuo, et lapidea esses, si ex eo ludo quem lusit mecum Callias, cum virginitatem mihi excussit, quis etiam tibi lusus ludendus sit cum Caviceo minime perspiceres. Ac, nullo unquam tempore, tam gratæ noctis joci ex memoria mea excident.

Octavia. Stertunt etiamnum omnes domi; Sol, naturæ oculus, dierum pater, gravem videtur aperire oculum in terras; mortalium oculi silenti somno et molli natant in quiete; profundum ubique silentium. Tuta nobis omnia colloquentibus et colludentibus.

Tullia. Utique. Postquam me collocasset nudam [pg 37] in lecto mater, sudarium ad caput meum pulvino subjecit; osculum Calliæ tulit et mihi; Calliam jussit, ut, se coram, suavium mihi jacenti et multo rubore suffusæ daret; abiit, fores cubiculi occlusit, et clavem abstulit secum in cubiculum suum, in quo e nostris affinibus multi, et in eo numero Pomponia mea.

Octavia. Illam dicis quæ tibi, ut ætate proxima, ita familiaritate intima, sodalium tuarum tibi semper fuit carissima.

Tullia. Si venustatem, si lepores, si ingenium nosceris mulieris, amares Pomponiam æque ac amo. Paucos ante menses nupserat Lucretio juveni, animi dotibus corporisque donis præstanti. De re hac omni plane certiorem fecerat; docuerat quid primis in conflictibus ferendum mihi esset, quid me facere deceret, quid loqui. Demum fecerat, ut nequidem minutissima quæ ad Venerem pertineant nescirem: multis has nostras voluptates commendarat, quæ, per Junonem meam! alias omnes longo intervallo prægrediuntur. Igitur, parata instructaque, parem meum expectabam, non inferior animo si, inferior viribus, abiisset modo pudor.

Octavia. Sed cui rei id sudarium ad tuum cervical?

Tullia. Videbis.

Octavia. Nudam sane decubuisse te illa nocte cum Callia non miror, quæ sciam matrem meam, noctes omnes, nudam cum patre cubare.