Tullia. Lacrymulæ cadebant quædam ex oculis:—«Etenim,» inquit, «Tullia, si me amas, cum pudore hoc tuo importuno per hanc noctem facias inducias. Nuda nudo audes amplius pudicitiam tuam commendare? Deinceps magis nunquam pudica eris, quam cum ostendes nulli prorsus per te pudicitiæ locum esse, in hoc geniali nostro thoro, quæ tuo officio, quæ voluptati meæ adversetur. Nam voluptas tibi mea pro officio omnino esse debet. Omnibus præterea sis nive frigidior velim, mihi passere salacior. Igitur, quod a te peto pro jure meo, id volo ultro citroque facias.» Interim mirabilem in modum salax illi cauda creverat, et inquieta femur meum alterum verberabat.
[pg 41] Octavia. Heu, metuo tibi, contremisco ad tua vulnera.
Tullia. Ad ineptias abis, nugax; audi rem seriam serio, ut debes, si sapis.
Octavia. Ah! ah! ah!
Tullia. Nec plura: inserto intra femora mea femore, primum quasi cuneo injecto, sic viam toti corpori intra femina mea fecit. Ascendit in me, et pectus pectore compressit; tunc quid negem? me vehementi metu perculit novum hoc et inusitatum pondus. Ille manu altera temperans Priapi amentiam, foribus meis balistam applicuit, virginea inter cadurda Priapi caput indidit, et mox facto impetu, quasi ex alto irruens, impulit se in me magno nisu. Attamen profecit nihil, quod compactior esset munimenti agger, validissimum vallum. Prima secundave concussione, ne unguem quidem latum in castra se penetravit; ad tertiam vero quartamve, exhalato spiritu sensi Priapum defecisse, et esse resolutum. Priapi spiritus utique est semen illud, et proli et voluptati sacrum. Id reducta quasi cataracta in meum ostium pleno ore evomuit. Hæc velut velitatio quædam fuit, non justa pugna; nihilominus sensi etiam tum ad vehementes illas concussiones acrem in illa parte dolorem, ob difficultatem aditus, pilo fortiter adducto.
Octavia. Continuisti vocem ne erumperet in clamores?
Tullia. Sustuli quidem clamorem, eumque satis altum.
Octavia. Sed cum citius absolutum fuerit opus, [pg 42] quam bene institutum sentires, num clamasti ex composito?
Tullia. Repressi continuo vocem, continuoque desiliens Callias, alacer et ridens, secundum corpus meum projecit corpus. Sed uno femore superimposito femori meo, caudam salacem ita statuit, ut ad umbilicum fere meum pertingeret, et identidem guttatim stillans totum id spatium complueret. Tunc sudarium (nam ita jusserat mater) cepi, quod sub pulvino meo miserat; et primum Calliæ mentulam detersi, dehinc hortum meum, et uterum totum quem irrigarat; ac cum detergerem Calliam, osculabatur me, ardentissime furebat, novas iras intentabat. Sed ex eo liquore, quem infuderat intra latera virginalis mei, magna pars defluxerat in lintea, notisque infecerat, quas non eluerem. Ex eo tam abundanti profluvio multa facetiarum postera luce argumenta cepit, sicut ex cruore virgineo, cujus venæ per lintea tota ductæ.
Octavia. Sed dixisti tunc non alte tibi infixum fuisse Calliæ mucronem?