Tullia. Velis tibi altius infigi? et mihi quidem post infixus est, et ex eo vulnere vis sanguinis. Hanc enim post velitationem paululum requievit Callias. «Moriar, mea Tullia,» dicebat, «ni te plus oculis amem, plus vita; nihil unquam pulchrius videri potest inter mortales. Dea es, an fœmina? Quam tibi turgent ubera mediocri tumore, quam dura, quam a se apto intervallo dissita!» Ea vero manu tractabat, dein osculis impetebat papillas, ore apprehendebat, leniter mordicabat, labiis sugebat. Id me [pg 43] sane, ultra quam putassem, permovebat ad libidinem, æstu inflammabat, qui me totam urebat. Tunc et manum inter femina mea demittebat, digitis ludebat in lanugine pubis; mox labia cunni comprimebat, digitis dehinc diducebat, digitos intro unum post alium inserebat, totum in me Veneris œstrum ingerebat.—«Averte,» dicebam, «hanc tuam incendiariam manum, secede, quid me vexas?» Ille exsultare, quod faterer me incendi. Lævam manum meam arripit:—«Veneream hanc tibi facem incendo,» inquit, «quæ incendium illud quod excitat, restinguat.» Jubet eam facem capiam; jam audacior facta, quia cupidior, capio. Vix eam manu complecti poteram. Horrui duram, rigidam, ardentem. «Hoc,» inquit, «sum diffusurus cuneo hoc ostium tuum tam compactum et angustum. Macte animo, mea Nympha, in eam spem te potiundam mater tradidit mihi: si, cum revertetur ad nos, te reciperet a me tam integram quam dedit, generum ignaviæ incusaret, generum me negaret sibi, qui tibi maritus non fuissem.—Pati non potero,» repono; «occides me si tam grave pilum intra corpus meum velis totum condere.—Tu te ipsa,» inquit, «dux esto ad prælium, ipsa tu torque tuis manibus id pili quicquid est in scopum illecebrosum, quem ipsi Amor posuit et Venus.» Rogat ne elabi sinam e manu mea: obsequor. Conscendit iterum; ego ostio meo applico quod subingrediatur auspiciis meis; e femoribus meis alterum intra quæ se conjecerat, in altum tollit, manu supposita altera; pilum ostio admoveo; pulsare [pg 44] ille magno nisu cœpit. Conquassationes forti animo, etiam vehementissimas aliquot, fero. Pilum primoribus digitis tribus, ne a recta via exerret quæ in hortum ducit, contineo firmum et stabile. Mox nervosius furere cœpit Callias, tantoque impetu contorsit in me pilum, ut per vim penetraverit se in uterum meum duos digitos latos.

Octavia. Abfuit omnis doloris sensus?

Tullia. Sensi difficillimum toleratu. «Me necas, Callia,» aio, vociferor miserabili voce; jam non clamor, sed ejulatio fuit. Nec præterea movebatur. Ego telum traho; subirasci ille, et increpare turpem et insolentem, ut loquebatur, licentiam. Demum restituere pilum cogor in eum locum a quo diverteram. Sed illico lacteum imbrem, dulce lenimentum vulneri quod intulerat, defluere ex eo tubo sensi in hortum meum. Resoluta est, et elanguit pars illa effræna et impotens. Datæ mihi breves induciæ.

Octavia. Imber ille in intimum hortum tuum defluxit?

Tullia. Haudquaquam, dulcis virgo, ne guttula quidem. Extima ora hoc solum rore inspersa est. Ubi exscendit Callias, petit ut se abstergam; mox conqueritur de me:—«Si me amares, Tullia,» dicebat, «non negares, ut facis, misero, qui amore tuo ardeo, veros amoris tui fructus.—Amo te,» respondeo, «et perdito amore; sed miseram quæ me vis facere in hac laniena?—Nescis,» subjicit, «istam corporis partem non jam esse tuam, sed pleno et indubitato jure meam? quid me prohibes rebus meis libere frui? An decet bonis instructam [pg 45] litteris, ut tu es, mea conjux, meæ deliciæ, sui muneris adeo esse negligentem? Nam tui muneris est mecum non contendere de his Veneris muneribus.—Ah! Callia,» replico; «etenim, si nosces quam molestus ille sit dolor quem infligis mihi, te misereret Tulliæ, si Tulliam amas.—Decorus et honestus tibi est hic dolor,» subjicit; «quo acrior tibi videtur, eo honestior videberis; sed diuturnum non erit quod dolet, id vero solum erit diuturnum quod te in posterum quam maxime delectet. Demum vitio tibi vertetur, quod tantam copiam prolifici seminis intra sulcum non exceperis, quo scilicet pater fieri potui. Crimen id est, crede mihi, quo scelestius nullum: ipsa necas liberos tuos et meos antequam nati sint, animam adimis quam non habent. Scelerata est et flagitiosa impatientia tua.» Ad hæc ego:—«Tecum, dulcissime conjux, nolim de hac re movere controversiam; me ream fateor: ignosce, obsequentiorem habebis, feram omnem ærumnam immoto animo et corpore, ut tibi gratificer.—Nam, quæ tua illa est protervia, pupula mea,» inquit, «ut quæ omnes in omni conditione, etiam te multo juniores quæ nuptum eunt, quotidie patiuntur, effugere posse arbitreris? Liberam te nihil præstare potest ab hoc stipendio. Docta es litteris Græcis Latinisque, et te habes ac si esses e stolidarum et ineptarum numero.» Tunc ego ridens:—«Dea pertunda, opem fer! quidquid jusseris me esse, ut libidini tuæ anciller, constanter ero; sed video quidem me mox pertusam fore, si Pertunda [pg 46] aderit.» Risit vehementer Callias, ita ut risum e proximo cubiculo audiret mea Pomponia; et sedato risu:—«Nunc,» ait, «para te ad proximum hunc conatum; insanire in te incipit mentula mea mihi. Cum me effudero in amatum istud pectus, brachiis amplectere me, nulla res complexum tuum solvat; fac omnino quod jubeo, si me vis maritum: quod rogo, quod peto, si amantem. Quinetiam tolle quam altissime poteris crura, ita ut lepidissimi pedes admotis calcibus politissimas tibi nates exosculentur.» Promitto me facturam.

Octavia. Et stetisti promissis?

Tullia. «Macte animo,» inquit, «oppeterem ipse pro te lethum, et impatientia tua amori meo pugnat? Hoc in conflictu amorem mihi tuum testari, et maxime potes, et omnino debes.—Venerem mihi malim habere iratam, quam te,» inquam. Interclusit mihi os osculis, et rursus alacriter conscendit. Tollo quam altissime femora, amplexor quam arctissime; tunc ad portam lanuvii admovit facem, interius diducit digitis vulvæ labia, mittit intro caput, mox totis viribus incumbit in me, et in semihulcam meam corporis partem hastam impulit. Ad primos concussus infixus est mucro: sensi enim multo altius ingressum quam antea fuerat. Discerpi me credidi, in longam ejulationem erupi, et eruperunt ex oculis meis uberes lacrymæ. Paulisper restitit Callias, et:—«Hanc tibi moram concedo, Tullia mea,» inquit; «ecce medium fere itineris confeci spatium: vide tu ipsa.» Manum meam illuc adduxit; periculum ipsa facerem, [pg 47] an mentiretur, monet: quod superexstabat nullo fere labore trudi posse, si faveam. Superexstabat media admodum veretri pars, sed ea crassior. Tunc vibrat linguam in os meum, et eodem temporis puncto pilum adigit in perniciem meam. Ejulo, vociferor, manant ex oculis lacrymarum rivi:—«Hei mihi!» dicebam, «me necas, tempera parumper tibi ab hoc impetu tam sævo, tam fero.» Nec tamen amplexus solvebam, nec projeci femora. Aditum ingredienti hoc corporis mei situ expediebam. Ultimo tandem conatu perfecit, ut totus intra vallum meum subiret hostis, sed concussu qualem sustinueram nullum. Contremuit ad hunc impetum lectus, ita ut disjectum crederent in contiguo cubiculo. Clamorem tunc sustuli, qualem tolleret qui intra viscera hastæ summum mucronem excepisset.—«Mea es,» inquit, «e castissima virgine castissima mulier. Cæterum nihil quod timeas amplius habes, aperta est tibi et mihi via, qua eamus ambo ad voluptatem.» His dictis subagitare cœpit, nec amplius dolebat, quod quidem me provocaret ad querelas. Momento sensit libidinis æstrum adventare: «Tullia,» inquit, «mox horto tuo intimo Veneream aquam irroro, osculum figo cum primum defluet.» Vix dixerat, osculum dedit; ex imis me sensi præcordiis irrigari calido et copioso sanguine; sed si levem titillationem exceperis, nihil omnino in ea re fuit quo delectarer. Ille basiis crebris, subagitationibus, murmure suo testabatur mirifica se perfusum voluptate, quam in eo loco nactus erat, quo penetraverat caudam suam salacem. Opere [pg 48] perfecto, non tamen desiliit de equo: «Compensabo nunc jacturis meis,» inquit, «hoc lucrum, Tullia mea dulcissima; quandoquidem arcem pudicitiæ tuæ obtineo, faciam quod victores solent.» Ego ad eum:—«Quid solent victores? amabo, mi Callia, qui me victam habes in potestate; mancipium si volueris ad obsequium, liberam si volueris ad honorem.—Arcem cui eripiendæ tot labores insumpsi, tantum sanguinis effudi, tam cito ac putabas non deseram tibi vacuam: volo scias me vicisse, et agnoscat imperium victricis mentulæ diffractus et laniatus tibi cunnus.—Sane,» aio, «laniatus non dubito quin sit, et misere laceratus, e cujus ore tam parvo fecisti antrum tam amplum; me miseram! jam me sentio porta patentiorem.—Etenim, quo minus pateres,» inquit, «ego eo magis paterer.» His dictis sensi intra viscera mea succrescere mentulam Calliæ, quæ tabe projecta flaccida et elanguida paulo ante pars minima sui esse videbatur. Jubet bono sim animo, ut bene valeam quærit; nihil mihi quod præterea doleat superesse respondeo. Gaudio se ob id multo capi ait, et impingit suavium.—«Sed tu, ut voluptatis meæ particeps fuisti?—Nullius particeps fui,» refero; «quis potuit inesse in hoc sævo conatu tuo, quis voluptatis gustus esse potuit?—Mutabis modo sermonem, Tullia, et fateberis Venere nihil esse inter mortales dulcius,» subjicit; «sed et hunc etiam mihi laborem concede: ut agito ego nates deorsum, tolle sursum, et agita quam vehementissime poteris; [pg 49] poteris autem, si quæ alia, juvenis, vegeto corpore, viridi et robusto.» Nego motus, qui mihi sit tam insolens, nosse rationem; ille jubet, propellam sursum versus hunc corporis truncum: propello; jubet rem repeti violento impetu: obsequor. Quid plura? mobiliores mihi nates effecit quam ipse haberet. Ut me videt satis doctam, rogat ut ne meis lateribus parcam; concutit vehementer: resilio vehementius ego; subsultibus conquatio subigentem. Totis me viribus urgebat: ita totis ego viribus recutiebam in me ruentem. Subabam ego, cevebat ille; et crissantibus inguinibus mixti videbamur minari cubiculo ruinam: contremebat certe lectus cum tanto strepitu, ut is longe lateque exaudiretur dissipatus strepitus. «Anima, Venus mea,» dicebat, «quam me felicem facis! quis me mortalium beatior? En, en, anima mea, colliquesco; advenit summa voluptas.—Sentio,» inquam, «hei mihi! quid hoc est quod sentio, mi Callia?»

Octavia. Me enecas hoc sermone, in exspectatione tantæ voluptatis ecce emorior.

Tullia. Compressit me arctius Callias; promovit in uterum meum ea vi caudam ardentem, ut etiam videretur velle se totum in corpus meum immergere: defluxit tunc in me deliciosus imber, et simul sentio etiam me liquescere, sed tanta et tam incredibili cum voluptate, ut nulla amplius in hoc Veneris furore habita honestatis ratione, urgerem ipsa Calliam, subsultibus crebris fatigarem, rogarem ut properaret; ita defecimus, resolutis quasi artubus, ambo eodem temporis puncto. Et puto, si Venus [pg 50] ipsa confligentibus agonotheta adstitisset, cui lauream concederet fuisse dubitaturam. Animam, quam in hoc cursu reciprocando pene ademerat longa pugnæ contentio, vix receperamus, cum audivimus, clavi ad seram admota, portam patefieri, et simul mater et Pomponia lætæ se in cubiculum proripiunt; seram post se claudunt, ne quis ingrederetur una, pessulo obdito.

Octavia. Non quali obdiderat fores tuas Callias, hem! hem! hem! Et mater et Pomponia de eo sibi habendo nunquid altera in alteram collitigassent? hem! hem! hem!