ullia. Nulla mihi dies gratior unquam fuit, quam hæc nox erit.
Octavia. Libero sermone confabulabimur. Complectar te, cognata, in cujus quidem amplexibus omnes mei solent sensus et cogitationes gratissime conquiescere.
Tullia. At vero, in tuis, puto, complexibus non ita quievit Caviceus. Sed enim in eo, quem innumeris tuis illecebris excitasti, rapido motu, utrique quies et voluptatis cumulus summus.
Octavia. Quæ præsagieras gaudia, inveni; ad eam delectationem nullo opere perveni, quæ omnium utique superat rerum pretium, quæ mortales inserit immortalibus.
Tullia. Nihil vero, occlusis cubiculi nostri foribus, [pg 62] quominus jucundo, quem aures jam dudum expetunt, cibo pascar, impedit.
Octavia. Intelligo, cognata: vis quam pollicita sum, me narrationem aggredi.
Tullia. Scilicet, quid dulcius mihi queat accidere, quam participem fieri voluptatum, quibus ingurgitata es? Nam sermone hoc tuo partem infundes in animum meum, quæ nihil e cumulo tuo detrahat.
Octavia. Vellem etiam ita et in corpus tuum fundi per me posse Cupidineos illos fluctus, qui cymbam meam ad veri boni portum per hos quindecim dies detulere; et ex animo loquor.
Tullia. Quam altum, quam crassum infixit in navim tuam malum ad eam navigationem Caviceus! Quam impar tibi visa est navis tam parva arbori tam immensæ!
Octavia. Rides sane: convenit belle mihi cum Caviceo. Quod perfregit mihi vallum, victori ademit victoriam: ecce exhaustis fugit viribus. Cum jam languidiorem vidit parens mea, id dedit consilii ut ad patruum iret; prætexit itineri officium, sed, verum ut fatear, cognata, jam fractæ vires vera causa fuere, nec me latet. Hæc, quæ mensis unius erit, reparabit virium robur, absentia: prudens profecto consilium.