Octavia. His actis Caviceus egoque, domi, solutis concionibus, relicti sumus. Cœpit ipse rogare sua esse vellem; respondeo me equidem maxime velle, quæ jam mea non essem. Fervidissimis basiis labia onerabat, urgebat, ignescebat, ignem per viscera mea inferebat. In eo tota eram, jam apud me non eram. Ancilla una atque altera comites datæ lateri meo hærebant, avertebant autem oculos retro ut pudicas decebat. Tunc Caviceus: «Jube exeant hæ ancillæ,» inquit, «anima mea, spes mea; hoc nuptiarum nostrarum festo die, quid tibi mihique cum illis?—Absit in eam me impudentiam cadere!» repono, «quid de me judicares? quid mater, quid domesticorum familia?» Præclusit novis suaviis os dicenti, ac demum sensi vibrari in me arma virilia. Sed ecce revertitur ad nos eodem temporis puncto mater: «Ut habes uxorem hanc [pg 66] tuam, Cavici?» inquit, «ut amas?—Efflictim,» ait, «et perdite amo; nihil amori meo adjicere ipse ne quidem Amor possit, quo ardentior fiat. Sed per Deos Deasque omnes nuptiarum Præsides et Antistites! permitte me, mater, virum esse, et quæ vis ut habeam uxorem tam elegantem, tam pulchram, permitte me virum esse.—Adde,» subjicit mater, «et tam teneram. Te cura tangat teneritudinis ejus, nam quam impar sit pugnæ quæ mox alterum alteri committet, annos vix quindecim nata, reputa, fili, cum animo tuo.» Dehinc moræ impatiens Caviceus:—«Mei te misereat, mater,» inquit, «absumi me sentio cæco incendio, quod sola exstinguere possit uxor mea uxoria medicina. Da mihi nunc fruendam; si negas, furaris mihi quod meum est; sis mei mihi boni liberalis.» Subrisit illa:—«Sed enimvero,» inquit, «isti libidinis tuæ impetus intempestivi sunt, non præstabiles affectus. Ad noctem differ, quod dilatum gratius fiet. Mora dulcescunt amoris fructus, ut reliqua meliorum tempestatum dona. Quam intempestivæ sint hæ preces, mi fili, ipse videris; vellem sane indulgere posse quod petis: nec hora, nec locus huic rei apta sunt. Non morabor voluptatem tuam, sed ad noctem usque moderare tibi.—Ah! mater,» reponit Caviceus, «miserere generi tui, sane Octavia ipsa non negat vulneri mederi quod impressit cordi.—Audin, tu?» inquit conversa ad me mater, «vis mederi huic morbo? vis ipsa esse medicina?»

Tullia. Quidni velles? nimirum sapis.

[pg 67] Octavia. Offusus est mihi rubore vultus, qui pro sermone fuit; obmutui.—«Taces, nata?» inquit, «nam et consentis. Secede igitur tantisper, est quod tua refert maritum tuum monere; ingredere in id cubiculum interius.» Secessi passus duos tresve, et arrectis auribus in eo tota fui eorum quæ dicturi essent, ne quid me fugeret. Tunc mater ad Caviceum: «Nec tempus nec locum nuptiis faciendis apta esse dixi, fili, haud ipse negaveris: mox enim ex affinibus nostris, qui nobiscum accubituri sunt ad prandium, advenient; lecti in hoc cubiculo nulli. Nihilo tamen minus ecce tibi trado Octaviam, sed ea lege ut libidini semel tuæ pareat, hoc temporis momento. Proxima nocte frueris ejus amplexibus ad satietatem. Verum hac hora novi te et operam et oleum perditurum, cum non sit ubi eam commodo ad Venerem corporis situ loces. Demum parce ætati tuæ puellæ, nam dicunt esse te æquo membrosiorem et equo. Taurum paulo post, quantus ille sit, facile feret si sensim sine sensu assuefieri velis oneri, nec primo conatu disrumpi. Vi minus quam arte juvabit ramum illum tuum ejus in hortum adigi et inseri.» Hæc ridens: dehinc me vocat, et adhinnientem mihi videbar audire Caviceum.—«Tua non es, nata,» inquit, «mariti es, petiit sibi per momenta aliquot te tradi. Quam in omnem vitam cessit Hymen, nec ego nec tu negare possumus. Precibus acquievi, quæ tibi pro lege sunt. At volo semel tantum ejus obsequaris libidini: cum perfeceris, eripe te foras; si secus feceris, iratam me habebis.» [pg 68] Promitto facturam:—«Verum,» inquit, «verte te in omnes quos voluerit concumbendi modos, ac maxime cave ne per culpam tuam tubi maritalis imber dispereat tibi. Ita te adsilienti præbe, ut qua te via petet, tuum in uterum decidat. Vide faxis, nata.» His dictis osculata me ad Caviceum duxit, et una inclusit.—«Hoc proximo in cubiculo,» inquit, «exspecto, Cavici, dum iter illud peregeris, ad quod te admittit Octavia in ipsa Octavia.» Secessit misso cachinno, sed momento reversa:—«Oblita eram,» inquit, «quod maxime factum oportuit...» Sed jam me sedere jusserat Caviceus in sella parieti affixa. Sub pedibus ad hæc divaricatis, elatisque femoribus, sellas supposuerat. Nuda eram ad umbilicum, ipseque arma virilia eduxerat. Ut vidit mater:—«Ingeniosa res est amor,» inquit; «quam accommodus hic situs ad Venerem!» Fugit retro Caviceus mentula minitante; respexit mater:—«O monstrum!» inquit, «sed forti esto animo, nata. Bene erit, si bona uti volueris opera tua.» Exscenderam e sella, meque ad honestatem composueram.—«Nolo,» inquit mater, «ex collisione vestium tuarum, quid hoc mane de te sit factum, convivæ nostri conjiciant.» Resolvit vestem, relictoque mihi in ima corporis mei antica posticaque parte interiori indusio: «Nunc,» inquit, «sed memor jussi mei, admitte virum tuum.» Iterum impressit osculum mihi, et aperto itidem mihi sinu:—«Quid condis papillas has tuas sororiantes? nunquid merentur Cavicei oculos et oscula?» Et ad Caviceum conversa:—«Ecce,» [pg 69] ait, «aperta est arena tibi, Cavici; adesto, athleta fortissime.» Post abiit. Lætus festinusque accurrit Caviceus, mihi indusium tollit, manumque procacem parti meæ admovet; dehinc sedere jubet, ut sedebam, utroque ponit sub pede sellam, ita ut cruribus altius sublatis, horti porta ad speratos impetus obversa pateret tota. Dexteram tamen subtus nates insinuavit, paulo magis admovit me ad se.—«Nunc vero porrigis, hera mea,» inquit, «quod me ad veram ducat felicitatis metam.» Læva sustinebat hastæ pondus; tunc procubuit in me.

Tullia. Agedum, quid tu interea?

Octavia. Nec negabam, nec ultro dabam. Alterum stupidæ foret, petulantis alterum. Applicuit arietem foribus meis; in rimam priorem, cujus labra diducebat digitis, inseruit mutonis caput. Hic vero hæsit, nec ultra quidquam conatus est:—«Octavia mea dulcissima,» inquit, «complectere me, dextrum femur tuum subleva, et in lumbos meos mitte.—Non intelligo quid velis,» inquam, «quid moliris? te mei pietas capiat!» Sub hæc femur ipse meum subdita manu superinjicit in lumbos suos, situ quo voluerat. Demum adigit in Venereum scopum mentulam, et principio quidem impellit levi concussione, mox fortiori, ac postremum eo nisu, ut summum mihi non dubitarem imminere periculum. Rigida ea erat ac si cornea; igitur, cum minima loci capacitas negaret ingressum, et in intima viam quæreret sibi, et faceret, caligas demisit in pedes, et nudus, ut nuda eram, cominus verberare [pg 70] cœpit vehementer valli mei crepidinem. Tanta vi ruebat, et cuneo illo diffindebat me, ut lacerari me exclamarem. Paululum requievit ab opere:—«Sile, amabo, corculum,» inquit, «ita hæc res agitur: obdura immota.» Iterum subter clunes manum misit, promovitque ad se, quæ videbar in fugam converti. Nec mora: crebris concussibus ita me fatigavit, ut fere animo deficerem. Rapido post impetu hastam impulit, summusque mucro hæsit in summo ulcere; clamorem tollo, quem audivit mater; festina accurrit.—«Heus tu, Cavici,» inquit, «oblitus es pollicitum esse mihi hanc tuam palæstram, quam indulsi tibi, ludum fore, non pugnam?» Cum hæc loqueretur, in sudorem defluxit Venereum Caviceus. Sensi me imbre fervido irrigari; at, ut primum colliquescebat, eo rapidius agebat se, et humor ille viscidus favebat conatui, ut qui contum oleo liniat. Me igitur duos tresve digitos perfodit, eamque seminis copiam plenis laticibus fudit, ut intra viscera mea penetraret, pubemque mihi postea complueret.

Tullia. Tu interea eras

...fatui puella cunni?

nihil movebaris, nec similiter resoluta es?

Octavia. Fatebor, mea Tullia, tunc primum percepi quid sit Venus. Nec omnino tamen exploratas habui omnes harum voluptatum dulcedines. Cum jam deficeret Caviceus, incessit me quasi micturientis pruriens libido; tum et ipsa retro clunes tollo, et illico sensi magna cum voluptate excerni [pg 71] ex me nescio quid, quod mirabiliter me ea in parte demulcebat. Conniventes mihi oculi, crebri anhelitus, vultus mihi ignescere, totum corpus dilabi. «Ah! ah! ah! deficio, Cavici,» exclamo, «siste fugientem animam, desiste ab hac re, quæ tam jucunde enecat!—Euge, Octavia,» inquit, «huic voluptati omnes spiritus adverte, ejice fortiter ex te, quod titillat tam suaviter sensus.» Interea nervum, qui jam elanguebat, demisso intra crura mea capite, sustulit læva manu, et iterum intrusit in ostium meum. Hic demum tactus novos in his locis ignes excitavit. Copiosa ex me titillantis fluit liquoris pluvia, ut mictus potius videretur quam ejectio seminis e locis. Hoc si temporis momento parata fuissent ad pugnam Cavicei arma, per Venerem! gaudio et voluptate ebria irritassem ultro in me ipsa ego. Tam cito curriculum illud a Caviceo piguit esse confectum in stadii mei ora, nec in ipso stadio.

Tullia. Ita belle, ita ad vivum rem depingis, ut me, etiam si sim silicernium, movere possis. Osculare me. Vis Lampridium? Sed non vis. Rapis me in furorem; quid velim, quid nolim, nescio.