Octavia. Quid tibi enim mihique cum Lampridio? Quid vis me velle? quid nolle vis?

Tullia. Insanio, perdix mea, turturilla mea... Eh! eh! mihi tuam manum commoda.

Octavia. Do propriam, non commodo. Quid postea?

Tullia. Mea mitte intra femina; expansa vola Veneris aggerem occupa, prehende belli intestini [pg 72] sedem, immitte digitum; mihi vero sis pro marito. Insili in me, subige, subagita. Pulchre omnia!

Octavia. Etenim si tibi essem quod Caviceus mihi! Sed quid umbra ad corpus? Ut admoves pubem pubi! ut committis cunnum cunno! ut hæret pectus pectori!

Tullia. Diffluo, diffluo... O Lampridi!.. Octavia!... Ah! ah!

Octavia. O te libidinosam! Tibi rivus manat e lumbis, e quo vix puellulus Amor enatare possit.

Tullia. Permitte tantisper requiescere ab hac rabie, nam Veneris profluvium rabies est. Sedata tandem hæc est mihi tempestas, reddita membris malacia. Redi ad Caviceum, quem in pugnatione arcis tuæ reliquisti sudore fluentem.

Octavia. Pergam dicere. Verum de Lampridio quid cogitabas? Quid dicebas, æstu furens impotenti? Cur potius non invocabas ad opem operisque partem Calliam tuum, quem amas, qui te deperit?

Tullia. Scies: communicabo tecum secretissimas meas cogitationes, lusus, delicias, gaudia. In partem bonorum vocabo te, omnia inter nos dividentur. Memineris somnii, quo qualis vitæ tuæ cursus in conjugio futurus sit, præsagire debuisti.