Octavia. Dividere et dividi, tu me docuisti verbum esse in rebus Venereis salacissimi sensus: et vis inter nos omnia dividi? avertat omen Venus!
Tullia. Te insulsam! divideris mecum, ego tecum, divisorem habebimus probum; omnia sic inter nos bona, quasi judicio Veneris Erciscundæ, nostra dividentur. O lusus, o risus, o illecebrosas [pg 73] procacitates! Sed quid obtrectas, nugatrix? Sequere narrationis tuæ filum.
Octavia. Gerræ, gerræ! Scilicet, seria petis, o fœminam gravem et probam? Revocas me ad sermonem, hac tua philosophia, moribus hisce tuis dignum.
Tullia. Hoc tuum est delicium. Sed agedum, fac quod facturam te dicis, nec facis.
Octavia. Etsi lapsus in paralysim Cavicei nervus peteret summisso capite inducias, minabatur tamen mole et pondere terribilis. Spumas ore agebat, et suo meoque tactus et madidus rore, identidem meam concham osculabatur. Perfecisse me cognovi, placatis meas libidinis fluctibus. Igitur liberior et audacior facta: «Quid ulterius petis,» inquam, «a me, o Domine? obsequuta sum, et me fatigat patientiæ meæ imago. Nihil superest quod præterea optes: sine abeam.» Amplexabatur altero me brachio, altera vero manu vulvam spurcitiis ejus meisque turpem tractabat, identidem offerebat arrepto fascino, non amplius arrecto. Sed ab ejus me tandem expedivi amplexibus, et dum fugienti repugno, sellam pede offendi, quæ in pavimentum dejecta, non mediocrem edidit strepitum.
Tullia. Tunc supervenit mater tua, hoc velut classico finiti prælii admonita, et ad lauream tuam vocata.
Octavia. Dicis. «Non queretur mater nos collusisse sicca Venere,» dicebat Caviceus.—«Scio,» reponit mater, «te nobilem esse palæstritam: sed vereor, ut prædixi, ne sicut operam [pg 74] ita et oleum perdideris. Num bonæ fidei homo es? Virginem reddis quam virginem commodavi?» Ingressam vero esse non perceperam, nec item Caviceus, cui nuda adhuc propendebat ante oculos meos mentula.
Tullia. Haud fugit ad aspectum mater, nam
Recta veniunt, videntque magnam
Matronæ quoque mentulam libenter.
Octavia. Puto equidem, his de nostris rebus subodorata est muliebris curiositatis conjectura, aut etiam ipsa vidit oculis minutissima quæque.