Tullia. Vel quæ sanctiores et castiores, curiosæ sumus omnes harum ineptiarum. Mater mea prima nuptiarum mearum ætate, eaque aurea (sic diem voco qui nocti beatæ illi successit), nihil dulcius antiquiusve habuit, quam ut sibi quæcunque passa essem, enarrarem; et, injectis ad collum ulnis, dum dicerem, oscula figebat ori meo, quæ vix Lampridii vincant suavia.

Octavia. Eandem de mea audies dementiam. Effugit in alterum Caviceus cubiculum (ad Caviceum redeo), sublato manu una subligaculo, quod ad pedes defluxerat; post januam occlusit mater:—«At tu,» inquit, «ut lusisti, nata, ut maritum experta es?» Amplexu arctissimo fovebat hæc locuta, osculis premebat.—«Absit a te pudor omnis, nata, puta tibi dicta quæ mihi dixeris, in matre sociam habes ad hæc Hymenæi sacra. Loquere.»

Tullia. Dicenti ardebant oculi, venæ turgebant, [pg 75] hiscebat concha, per Venerem meam! Diffluebat ultro remissa. Nec miror: nam id ætatis nonum atque vigesimum annum vix attigit. Anno nupsit decimo tertio; in has te vitæ auras, felici partu, mea Octavia, edidit ineunte decimo quarto. O quali incensa æstuabat pruritu!

Octavia. Principio nihil respondebam; post, cum cœpit inquirere curiosius:—«Quid quæris, mater?» repono; «obsecuta sum tibi et Caviceo: tibi, nam debebam; Caviceo, nam jussisti.—At ne suspicetur quis has vestras nequitias, emittam,» inquit, «Caviceum ex domo.—Jube vero in inferius conclave descendere, non excedere domo,» inquam; «id multo erit honestius, quam si exegeris e tectis ut extraneum, qui tuus quia tua sum, et quia meus est.» Illico ad eum abiit.—«Sede interim,» ait, «dum redeo.» Demisso ad inferius conclave Caviceo, regreditur; tunc:—«Libere loquere, nata, puella es, ætate non infans, et jam ingenio matrem familias præstare debes. Mulier ego et tu sumus; hoc in quod vocata es uxoris munus, bonæ mentis fons est equidem nobis certissimus; officii nuptialis provincia quædam velut regio est judicii et mentis, in qua turpe est deficere nos judicio et mente, cujuscunque ætatis simus. Ut bona gaudia mariti in corpora nostra, sic bonam mentem in animos eodem tubo, egregii artifices, infundunt.»

Tullia. Quis dubitet? et ipsa satis es amplo documento, quæ ante hos dies etiam fandi rudis, hodie [pg 76] tam apte, ingeniose et comiter omnia et agis et loqueris.

Octavia. Vix apud nos velut in una sede moratur virginitas et bona mens, duæ pretiosissimæ vitæ res. Qui aperit nobis vulvam, aperit et delitescentem mentem, virilis contus. Forte in hoc, dum nascimur, loco detrusam, mox impulsibus concussibusve suis ex hac infima sede ad superiora agunt.

Tullia. Belle dictum, ah! ah! ah! si quæ tibi excussit virginitatem mentula, mentem incussit. Ideo huic nervo affictum mentulæ nomen, quod impressa sit illi facultas a Natura, creandæ in nobis bonæ mentis.

Octavia. Igitur audacior adhortatione matris facta:—«Non alia sum,» inquam, «mater, ac eram ante horam, nisi quod conspurcavit misere Caviceus.—Rapidum Cavicei telum vulnus tuum» (vulvam ostendebat) «non hausit?—Subire non potuit, mater, præ crassitudine,» inquam, «nec ferre ego crudos impetus; igitur erupi in clamorem, discerpi me, cum dire peteret, sentiebam.—Nec tamen intro vallum tuum pervasit, aggeremque perrupit?» subjicit.—«Non potuit,» inquam, «nam cito in humorem furor ille impotens resolutus est.—Age, ostende,» inquit, «indusium tuum.—Ecce, mater,» aio. Ut vidit abundanti imbre conspersum, exclamat:—«O filia! quid video, quam divitem et inexhaustum libidinis fontem habet Caviceus! O te lætam et fortunatam, si hæc seminis copia uterum tuum intimum irrigasset! Hæres fingi ex eo nobis potuit robustior [pg 77] Hercule. Nunc,» inquit, «nuda corpus, nam id volo a tam pulchro corpore abjici tam spurcum indusium.» Quid plura? Sumpto alio vestem indui, eaque arte et diligentia capillos et vestimenta mater emendavit, ut nihil præterea addi ad cultum ac honestatem posset.

Tullia. Num indusium condidit quod deposueras? Num lustravit oculis?

Octavia. Superstitiosa curiositate expandit. Ego vero erubescebam ad rem.—«Inundationem passa es, filia,» dicebat, «non levem alluvionem: sed apparent nullæ virginitatis læsæ lacrymæ, quid clamabas? Dum conciditur virginitas, sanguineæ ex ejus cæde stillant guttæ, quæ pereunti pro lacrymis sunt. Intelligo, pulsata tantum fuit, non vulnerata. Hac nocte se res meliori successu habebit. Sed ad id muliebris patientiæ stipendium, quod cœpisti mereri, probe te video comparatam.» Demum indusium armario condidit.