Tullia. De convivio, cui et assedi, nihil habes dicere quod nesciam. Felicis noctis illius, quæ subsecuta est, expone lusus et procacitates.

Octavia. Mei, Ecastor! conveniendi ad noctem usque Caviceo facultas nulla fuit, ita consanguineæ affinesque e virginum numero adhæserunt mihi, lateri affixæ. Raptim semel suavium tulit inquietæ, Dii boni! quam suave! Nobis alia omnis præclusa erat ad plenam voluptatem spes et via.

Tullia. Licere amantibus die quod cupiunt, nocturnæ vetant amoris religiones. Sua sunt nocti dona, quæ solem videre non juvat.

[pg 78] Octavia. Moriente die vivere cœpimus; mox solutis hominum fœminarumque importunis concionibus, relicti soli alter in alterius cupiditate emoriebamur. Tu ac Pomponia aderas; tandem utrumque manibus prehensum duxit mater in genialem thalamum: «Hac satis hactenus die laboris tulistis et inquietudinis,» inquit, «reficite animos quiete et corpora somno.»

Tullia.

Ite, agite, o juvenes, pariter sudate medullis

Omnibus inter vos: non murmura vestra columbæ,

Brachia non hederæ, nec vincant oscula conchæ!

Ludite, sed vigiles nolite extinguere lychnos:

Omnia nocte vident, nil cras meminere lucernæ.

Octavia. Me paulo ante accerserat in cubiculum mater, in quo delibata et imminuta virginitas mea. Hic, reclusa aurea pyxide, odor suavissimus nares nostras afflavit, aeraque implevit. «Revolve, nata,» inquit, «ad umbilicum vestem, indusiumque.» Obtempero. Nudam videns subrisit: «Es vere pulchra, nata,» subjicit, «et Caviceo digna. Sed hoc suaveolenti unguine facies, ut opera sua minori tuoque labore fere nullo maxime commisceatur tecum. Tuam inunge tibi partem, nullo meliori pacto poteris tuis defungi partibus.» Immitto in pyxidem duos digitos et multo fluentes unguine ad vulvæ refero monticulum.—«Nec vero,» ait, «sic facto opus fuit: intro est mittendum, non ad pubem, circum circa, ut facis, effundendum.» Mox ipsa extimam intimamque inunxit rimam, [pg 79] digitis quam altissime potuit insertis.—«Te multo junior eram, cum nupsi,» inquit, «quam nunc es; si hoc me medicamento Veneri aptiorem non reddidisset matertera, quam per ætatem eram, patrem sane tuum vix passa essem, quem tamen absque summo dolore tuli.» Rem mirabilem! cognata, illico insana prurigo vulvam incendit; et tam ardens me invasit Veneris libido, ut vix temperarim mihi quin maritum ultro adirem, ipsa concubitum peterem.

Tullia. Frequentior est hic usus sub hoc cœlo, cum teneriores fruendæ dantur suis viris virgines.

Octavia. Quid plura? Tu me in lecto collocasti, et, ut loquuta es, ultimum morienti virginitati vale dixisti. Cum se vidit solum Caviceus, diligenter occlusit cubiculi fores, meas aperturus; omnesque, ne quis abditus lateret, lustravit angulos.

Tullia. Hic ludus testes odit, qui tamen sine testibus non agitur: