Octavia. Te Veneri caram, cujus hortum, intra tantillum temporis, irroravit novem continuis coitibus Venus! Et potuisti ad hæc curricula impigre desultori inservire?
Tullia. Potui sane, et etiam incitato cursu ad postremum coitum, cum Cupidineus imber e stillicidio decidere maritali negare velle videretur, ita commovi, agitavi, succussi, ut vel invitus magna stillarit copia. Me convenit sequenti luce Sempronia; refero omnia hæc Lampridio, ille qui paulo post advenit,
... Nostris novus incola terris.
Octavia. Nihil autem rei tecum habuit illa die?
Tullia. Nec nisi post decimum diem; per id tempus nullus cum eo mihi familiaris sermo, cum videremus defixos Calliæ in nos esse oculos, et ejus jussu etiam servorum:
... Lingua mali pars pessima servi.
Nosti hujus generis vecordiam et malignitatem. Osculare vero tu me, nam in tuo vultu nescio quid video lineamentorum nobilis Galli, qui in me Romæ [pg 132] anno proxime præterito explosit militariter catapultam suam, spectante et procurante Lampridio; nam tres adjuvæ qui eum comitati fuerunt et in me fodienda desudarunt, etsi firmi et robusti, haudquaquam me tam egregie oblectarunt.
Octavia. Quid portenti audio? Quatuor tu homines peregisti, tam tenera, tam venusta? Tibi sub hoc cursorum numero lumbi non disrupti?
Tullia. Scies alias; sed vis orationis me cursum tenere quam institui?
Octavia. Volo et rogo.