Tullia. Postridie, cum ingressus est domum nostram Lampridius, dixit se velle ire Callias in prædium nostrum Anconitanum rusticatum; nosti amœnitates, magnificentiam villæ. Cum diceret inter cœnam, respondit Lampridius se comitaturum libenter, si commodum illi foret: «Aperto enim,» inquit, «æris æquore plurimum delector. At cum tecum fuero,» reponit Lampridius, «nihil mihi rure poterit esse dulcius.» Septem continuos dies simul convixere, et ita Calliam cœpit Lampridii consuetudo, ut protinus omnes illi aperuerit animi sensus, et cogitationum arcana. Laudavit ingenium meum Callias, mores, urbanitatem; dixit præcipue me castitatis laude inter omnes mulieres lucere.—«Sed non ita facilis es,» ait Lampridius, «ut etiam si nolit caste vivere, quod futurum non spero, id tamen non egeris, ut pollui non possit. Confidendum sane sua de pudicitia uxori, dein ancillis, sed potissimum seræ; decipere potest uxor, corrumpi servi, nec corrumpi, nec decipi sera.—In tua [pg 133] sum quidem sententia,» inquit Callias, «ut fabricatur Stephanus aurifex craticulam quæ arci Tulliæ meæ extimum sit velut propugnaculum.—Sapienter huic tu rei curas tuas,» reponit Lampridius, «adjecisti; nam, verum ut fatear, æterno volo tecum et præopto jungi amicitiæ nexu; at, ut sumus omnes suspicaces, timebam ne si cum uxore tua agerem liberius, quod vix aliter fieri potest, id te in suspicionem abduceret, quæ tibi molesta, mihi infesta esset. Cum vero sera occluseris, nihil admodum erit quod timeas, quod suspiceris. Interim liceat per te mihi cras urbem repetere, postridie reversuro. Nam ex Venetiis datæ ad me litteræ crastina die afferentur a tabellione, eæ ad negotium magni momenti quod mihi explicent, magnopere conducant; ego vero cum res meas curo, tuas ago.» Sic post decimam diem venit rogatus a Callia, ut Stephanum urgeret, data ad eum et ad me epistola: «Nam ut scias,» inquit, «me mihi persuasisse te me esse alterum, rem secretissimam tibi commendo: nolit uxor ab ullo mortalium sciri de ejus me moribus dubitare, qui mihi liquido debent esse perspecti.» Ut ingressus est meum cubiculum, invenit me cinctam sodalium mearum corona, et in his lucebat forma et decore Sempronia. Salutat omnes humanissime, et redditis Calliæ litteris, catenulas aureas, opusque totum, intra tres quatuorve dies absolutum iri dixit. Reversus Lampridius, me cum Sempronia nactus solam:—«Bene est, Domina,» inquit, «intra paucos dies vinculum fingitur tibi, et aurea porta pretiosis [pg 134] distincta lapillis, horto tuo, quam pudicitia tua ipsa superbiat obduci suæ, ita lucet, ita diti fulget pretio.» Rem dehinc objicit nobis ob oculos diligenti pictura. «Sed,» inquit, «clavis non cusa est, et hujus figuram, dum fabrum variis ludo sermonibus, ceræ huic felici providentia impressi. Cæterum, ut optasti, Sempronia, felicem ambo ducemus vitæ cursum.» Post enarrat qua arte, quove pacto in intimam se Calliæ amicitiam insinuarit, ita ut nihil jam eorum animis possit esse conjunctius.—«Te fortunatum,» inquit Sempronia, «hac duplici conjunctione, qua nihil est in vita beatius, animorum cum Callia, corporum cum Tullia! Felix amicus, felix amans, utriusque plena auctus es possessione, quæ possideri potest absque sollicitudine. Quæ tibi vero dulcior videtur esse conjunctio?—Dubitas?» ait; «respondeat ipsa Tullia.—Vana sim et inepta,» repono, «si quidquid meum putem vere dulce, et in me veræ voluptatis gustum invenire Lampridium posse.—Inveni,» subjicit, «et mens sit mihi saxea, cor aheneum, si extra amplexus tuos majores voluptatum fructus a Venere capere me posse arbitrer!—Abrumpamus,» inquit Sempronia, «urbanitatis vestræ hos sales, cœna nos expectat; ego vero cubabo tecum, Tullia, nam abest maritus meus.—Quid me igitur,» ait Lampridius, «factum vultis?—Nolo autem,» reponit Sempronia, «vexare animos tuos; omnia bene se habebunt.»
Octavia. Et cubavit tecum Sempronia, Lampridius [pg 135] inter utramque? Utrique forte insudavit?
Tullia. Nequaquam. Nam cum summa nox somnum suasit post cœnam, deductus est in cubiculum suum Lampridius, sed ipsa induerat vinculum pudicitiæ Sempronia, clavimque abstulerat secum Victorius, dum Veronam petit dicæ causa, socio ad iter adjuncto sibi Jocondo. Prima vigilia, ut constitutum inter nos, venit Lampridius, et in lectum se conjicit ab inferiori sponda; hac parte jacebam: «Quid tibi vis? quis est?» inquam.—«Tuus sum, Domina.» Osculum infert, et momento temporis conscendit in me nudam. «Nunc demum,» aiebat, «fruar omni pulchritudine tua.» Libere et libidinose vulvam manu investigat, et confestim telo obduro suo configit æstu incensam, primo ab ejus contactu, quem Veneri Mars afflat subigus. Denique, ut uno verbo ejus comprehendam noctis libidines et bona, ad duodecimum cursum veredum meum egit uno fere spiritu.
Octavia. O Venus! quid audio? Vix una Caviceus nocte tertium peregit concubitum.
Tullia. Septimum semel atque iterum confecit Callias cursum equitans in veredo meo; octo novemque cum Sempronia Jocondus. Sed nihil admodum est quod mirere de Lampridio: inexhaustus illi latet in lumbis Veneris fons. Nocte tu proxime sequenti fateberis.
Octavia. Dormiebat interea mater mea, et particeps ludorum et jocorum facta est?
Tullia. Anteacta nocte optime dedolata fuerat. Sex fututionum prurienti impetu eam Victorius illa [pg 136] nocte pulsaverat, ter vero pomeridianis horis ipsam Jocondus impleverat bonis suis.
Octavia. At vero, quid interea factum de infelici Julia?
Tullia. Dicam cum sciero quid de felici Octavia factum sit post ereptam virginitatem. Nam timeo tibi a Theodoro.
Octavia. Recte memoras, ah! ah! ah!