Tullia. Rides? Evanuerunt promissa, et oppressæ virginitati nullus honos, ut loquebaris.

Octavia. Non abierunt quidem in auras, sed incentivum factus est dolor pruriginosæ libidini, et accessio non pœnitenda dulcissimæ voluptatis.

Tullia. Ut voluptatis confinium est dolor, ita et doloris voluptas.

Octavia. Post tertium diem quam mecum cubaret Caviceus, admonuit de proposito et sponsione in manibus Theodori facta, mater. «Debes exsequias virginitati tuæ,» inquit, «parentandum illi est, quæ tam laudabilis et commendanda ad hanc usque ætatem tibi comes fuit.—Memini, mater,» repono, «et hoc cui me obligavi solvam nomen, cum volueris.» Quid plura? Convenimus Theodorum, qui jubet pomeridianis horis, cum primum sol inclinaverit ad occasum, reverti. Obsequimur; inducit me in sacellum interius ædis, et occlusis foribus, pessulo obdito: «Nihil est,» inquit, «quod timeas, filia, ab aliorum oculis tibi, nam antistes præsum huic loco; secure agemus omnia.» Tunc sermonem instituit ad firmandum et obdurandum animum. Obstipo capite dum loquebatur, [pg 137] et defixis in humum oculis, eo me ita sermone ad dura omnia comparavit, ut si mori me jussisset, alacri animo lethum oppetiissem: vide, Tullia mea, qua mens mihi arte fascinata est. Postquam me probe ad omnia quæ vellet vidit comparatam: «Etiam tibi,» inquit, «præibit mater exemplo, in hoc severæ sanctitatis stadio.—Nihil admodum opus est,» inquam, «sed quæ neci virginitatis meæ tam excellentis ultro consensi, in me convertere iram tuam, vir sancte.—Non patiar,» inquit mater, «te solam pati has ærumnas, nam etiam ego huic occisioni consensi.»

Tullia. Egregiam vero pugnam!

Octavia. —«Bene est,» inquit Theodorus; «cui autem generosius vigeat pectus mox experiar; præsto sis, Sempronia.—Commoda mihi tuam opem, nata,» inquit mater, «ut citius hoc defungar virtutis officio.» Solvo illi subteriorem vestem, cycladem et stolam; tollit ipsa indusium ad summos lumbos, et genibus ante aram flexis: «Noli parcere impuræ cuti, vir sancte,» inquit, «libidinis meæ campum lustra verberibus.—Cedo igitur illam pietatis supellectilem,» refert Theodorus.—«At vero, ex assuto cycladi sacculo oblita sum,» ait illa, «educere.» Igitur dum vestigat, dum in latus demittit corpus et vergit in lævam, curiosissimis omnem imam corporis structuram luminibus sum contemplata: illi candidissimæ nates, in tumorem Veneri commodissimum elatæ; crura crassa, polita. Nihil accuratius effinxisse Natura videtur, nihil pulchrius.

[pg 138] Tullia. De ejus parte nihil dicis.

Octavia. Pone stabam, ita videndæ vix copia fuit; vidi tamen. Accepto in manibus flagro, alacrem jubet esse Theodorus: tunc obmurmurans concepta nescio quæ verba, ac si næniam præcineret, verberibus onerat lumbos, nates et crura aversa. Parvas vero indulgens inducias: «Flecte corpus, et demitte quam humillime poteris,» ait, «ut etiam, quo loco pollui te nuptiarum lex patitur, castigationem excipias quam mereris.» Recurvati lumbi exprompsere altius clunes, et interfemineum prodidere; conjeci in eam rem oculos: pilis obsitus locus subnigris, crispis, non admodum longis; rima aperta, longa, rubicunda. Huic decidit momento grandinosa flagellatio in flagrionem cunnum.—«Hei! hei! hei! deficio, siste tantisper,» inquit, «acrius feris quam ferre possim.—Insanis, Sempronia,» reponit Theodorus. Sub hæc verberationem durissimam integrat; in lacrymas illa effusa est et gemitus, immoto tamen situ corporis: «Erige nunc vero pectus,» ait Theodorus. Obtemperat, et illico evoluto supra umbilicum indusio detegit ventrem, crura, anticamque corporis faciem. Mirabar ego attonita, cum mutato loco transit dexterum miseræ latus lanio beatus ille...

Tullia. Imo laniandus carnifex! Quid præterea quærebat in quod acueret efferam illam crudelitatem?

Octavia. Audi... et eam partem tuetur ille limis oculis. At cum apertam et paratam vidit, nec mora, cœpit flagris cædere acerrime, tres quatuorve pollices infra umbilicum primis verberum momentis. [pg 139] —«Altius vapula,» inquit illa, gemitu edito. Direxit ad hæc ictuum tempestatem subtus alvum ad femina et interfemineum, ita ut hoc cruciatu misere angi testarentur lacrymæ manantes ubertim ex oculis. Demum rediit post eam hyemem serena miseræ tempestas, hic desiit verberum imber; humum osculatur, et vestibus adornatis, ad me respicit:—«Nunc, nata,» inquit, «tuæ partes agentur; transi in hæc quæ desero fortitudinis castra.» Solvit mihi vestem; quæ cum defluxisset ad pedes, indusium altissime mihi circumquaque revolvit, ita ut nuda oculis Theodori, et lanienæ, antica posticaque corporis membra objiceret. «Habebis te,» inquit, «fortiter, nata; quæ succedant momentaneis his ærumnis et interiori in pectore enascantur gaudia, ipsa senties, nec ego fando exsequar; nunc mitte te in genua.—Quam vellem,» inquam, «hoc officio ipsa fungerere, in eluenda me, mater! quæ mihi inflixeris verbera, feram sane ut tu tulisti, constanter et fortiter.—Id quidem fieri non potest,» reponit; «Theodori juris es ut sum ego, sed vis vinciri tibi manus?—Volo,» inquam, et ut volebam devinctæ mihi sunt, eo modo ut earum ope non uterer etiamsi eniterer.