Tullia. Pascebantur interea flore pulchritudinis tuæ Theodori oculi?
Octavia. Imo admoto ad aures ore, insusurravit agere et pati fortia, generosi animi esse.
Tullia. Sic agere et pati fortia, dixit Livius, Romanum est.
Octavia. —«Volo experiri utrum matrem fortitudine [pg 140] superes,» Theodorus ad me; «si obmutueris, palmam feres.» Post expansa vola alteram alteramque mihi clunem fovet; strictis dehinc duorum digitorum unguibus summam cutem tanquam forcipe apprehendit, et vehementer vulsit; tamen obmutui retenta anima, et exstincto imo in pectore gemitu. Dehinc e lanugine pubis, tres quatuorve pilos, postquam pubem totam ad perinæum usque manu obtexisset ardenti et fervida, summis itidem unguibus arripuit, et simul momento avulsit; nec propterea me tangi testata sum doloris sensu.
Tullia. Fortis es, Octavia. Quid Cato ad te? Eodem autem supplicii genere appetita est mater tua?
Octavia. —«Evolve vestes, Sempronia,» ad eam Theodorus, «revela excetram illam tuam,» inquit. Dicto citius nudas admovet clunes. Ille adfigit ungues; intremuit, et femur alterum tulit in altum, dolore victa; nihil tamen locuta est.
Tullia. Hæc prima fabulæ pars; altera est quam exspecto de barbato Cincinnato.
Octavia. Replicat vestem et indusium qua pars bona latet; objicit uterum pulchrum, politum, niveum Theodoro; Venereum campum lana vestitum, ut dicebam, spissa, crispa, venefica aperit. Ille aliquot intercipit pilos, una omnes vellicat, post, vi impressa, divellit.
Tullia. O rem ridiculam, et ludo prægnantem non inficeto!
Octavia. Infrendere illa præ dolore, nec ideo verbum aut gemitum emisit.