[pg 141] Tullia. Expedi tandem hanc narrationem.

Octavia. Vapulavi, flagro proscissa sum, nec elapsum mihi ex ore verbum aut e pectore gemitus, qui ignaviam exprobraret: post Penates repetimus. Ah! ah! ah! jam attingebam ostii limina, cum mater ad me: «Ut te habes, nata?—Doleo, mater,» respondeo.—«Momento faxo,» inquit, «dolorem excipiat voluptas deliciis affluens; mihi quidem, mihi sentio nates et femora veluti formicis pererrari; num tibi idem quasi æstuantis impetiginis ardor?—Plane ita est,» inquam, «subsultant mihi sub cute innumeri obtusæ cujusdam ægritudinis pruritus, potius quam acumina, et incendi me sentio.—Vertentur hæc omnia,» reponit, «qualiacumque tandem sint, in gaudii inexhausti fontem,» et me induxit in cubiculum meum. «Projice te in lectum,» inquit, «finge animi ægritudinem quam non habes, mox mitto ad te Caviceum tuum, sed volo ludi hujus qui vos committet, postea abs te reddi rationem.» Paulo postquam abiit, venit ad me Caviceus. Projectam in lecto amplectitur, suaviis mulcet, tactu irritat ad gaudium:—«Audio,» inquit, «tibi male esse?—Et pessime est,» repono; «nam audio te mihi subirasci. Quid vero erroris aut delicti admisi in me?—Pura es sane ab omni in me delicto, corculum,» inquit, «me gaudiis hactenus cumulasti summis, summam tuis in amplexibus inveni felicitatem; si de te conqueror, nihili sim, in qua scilicet omnes delicias, omnes amorum cupiditates nacta est mea mentula.» Hæc fatus educit e medio [pg 142] femore mentulam, manum adhibere rogat turgescenti, et momento post adsilit in lectum, et demissis femoralibus, detectoque ad zonam usque mihi utero, provolvit se in me; infixit protinus hastam, ac illico ad primum concussum, profluit mihi largus abundans e lumbis Veneris imber. Moriar, mea Tullia, si unquam ea sit visa res sensibus meis gratior! Uno verbo omnia: hac coitione, ter mihi litatum est Veneri, continua titillatione, aperto mihi ad opus gaudii summi gurgite. Cum vero Caviceus ad metam pervenit, libidinem in me meam aqua sua pluvia non restinxit, incendit novam, et cum exscendisset, uri me patrantes ocelli docuere. Manum admovit horto meo: hoc tactu soluta sum inani Veneris imagine.

Tullia. Rem mirifice narras, nihil tamen novi in his rebus. Nam verberibus incussis eliciuntur ex omni corporis parte quæ conducere solet ad Venerem, infinitæ spirituum alacriorum, vegetiorum, igniculis fervidiorum compactis velut cohortes, quæ dehinc in locos nostros, in vulvam, in spermatica vasa, quod consentanea sint, sponte advolant: hinc pruritus, et inflammatæ Veneris libido. En quod tibi pro miraculo queat esse: dux nostra Leonora, tam celebri stemmate clara, tanta fulgens pulchritudine, tot animi corporisque dotibus præcellens, verberibus debet fœcunditatem. Dux maritus deperibat puellam, nullam tamen ex ea procreabat sobolem, quod ægerrime ferebat. Tentata quæ ars aut industria ostentant omnia, nullus experimentis locus negatur; lusa ars et industria, profuit nihil. Tandem [pg 143] ex Arabis responso, cæsa ut tu es virgis Leonora parentis suæ manu. Ad hanc diem nullam ex Venere ceperat voluptatem; hoc vero temporis momento, cum primum ad eam explosit Dux catapultam, vehementissime mota est. Lacessiti iterum verberibus lumbi, clunes et femora ad Venerem incensi, post aliquot dies; tunc parum abfuit, quin sub marito subagitante deficeret, præ voluptate in effluvium mirabile soluta est. Tandem parvo temporis interjecto spatio perpessa idem incentivi genus, magna cum voluptate maritum excepit, et rigidæ caudæ salaces ictus. Imprægnata est uteroque gerit. Sed et audio esse nostros inter homines Alphonsum marchionem, quem verbera excitant ad pugnam, alioquin imbellem et ignavum. Virgis cædi sibi nates jubet, vapulat egregie, prostat interim illi uxor resupina in lecto; dum vapulat arrigit, et quo acriores ictus, eo tentigo vehementior. Cum parata sibi videt arma, aggreditur jacentem, et rapidissimos ciens in substratam motus, perfundit in subantem cœlestia Veneris dona, et omnes quæ ex Venere capi possunt capit voluptates.

Octavia. Sed vero si experta ipsa esses, quam non putem fore tibi admirationem!

Tullia. Non experta quidem sum; sed experiar et etiam sequenti nocte proxima. Nam volo te frui Lampridii mei amplexibus, qui jam per octo dies rure detentus cum Callia ferias a Venere agit; sed dedit ad me literas, quibus se crastina die monet adfuturum, Calliam velle ad se eam ego, quum negotia [pg 144] nescio quæ illic habet a quibus se nondum expedire possit.

Octavia. Videbimus. Sed oblita es de Juliæ nuptiis, cum devirginata est, referre quæ a matre accepisti.

Tullia. Hæc sane sunt. Scis nuptias velut clandestinas fuisse; aberat pater tuus, acciti ex affinibus nulli, intro res acta est, ut in fabulis Veterum legitur, nullis inspectantibus. Nam antequam Sempronia novam duceret nuptam ad genialem thorum, taurum passuram, implevit mollem animum malignis consiliis. Quæ dixerit, quæ jusserit dici fierive, quæ utique et dixit et fecit inepta, intelliges. Ascenderat in cubiculum Juliæ Jocondus, nam illic res patranda erat, et exhaustis a Semproniæ viribus arma interrogabat virilia, an satis esset ad pugnam animi. Advenit demum Sempronia, et Juliam nexui tradidit.—«Enimvero,» inquit, «volo vestibus nudari a me Juliam, Joconde, tibi.» Denudat suis manibus puellam relicto indusio, vix tuentem pudorem ab oculis Jocondi. Mox abiit Sempronia: «Vos vobis relinquo,» inquit, «agite res vestras.» In proximum secessit cubiculum, e quo in id prospectus patens datur; nam ostium hiscebat ut et Juliæ. Illico advolvitur genibus Jocondi Julia, id scilicet edocta. «Facilis tibi ero,» inquit, «et omnibus tuis voluptatibus obsequens dum vixero. Si secus contigerit, plecte sontem.» Osculatur ille, et erigit puellam.—«Exue autem indusium,» inquit, «corculum.» Sed cum vidit ad hæc vultum rubore suffundi, ipse erubescentem et pavidam exspoliat. [pg 145] Ubi defluxit ad pedes indusium, evertit in lecti latus resupinam, mammas parvas, duras, orbiculatas, candidas, sororiantes, manibus terit, et osculis premit; post pectus, ventrem, crura oculis legit, ac demum cogitationem et obtutum in Veneris hortulum defigit. Ut sibi eam partem tractari, premi, diduci labia, digitum immitti sentit rudis puella: «Eh! eh! eh!» clamabat, miscens clamori gemitus et suspiria.—«Nunc,» inquit Jocondus lectum ostendens, «colloca te in hoc duelli nostri campo. O venusta membra quæ me cupidine inflammant!» Illa obtemperans mittit se in lectum; hoc aspectu ignescere cœpit et turgescere salax cauda; igitur ad latus puellæ fudit se Jocondus: momento Julia pulvinum suis subjecit natibus non rogata, femina quam potuit latissime aperuit et, quod rideas, ipsa ultro injecit manum in viri penem. Ille in risum erupit.—«Quid hæc novæ Veneris facies indicat mihi?» ait. «Agedum!» et dicto citius intra puellæ femina se mittit pronus; illa clavum manu non amittebat, ac ipsa dirigebat in se ruentis mentulæ cursum, in fissuram suam ultro pilum figens; post tollit crura altius, ita ut talis pertingeret nates. Sic ad Venerem ipsa se composuit. Etenim cum sensit summum mentulæ caput intra cadurda esse immissum:—«Amove nunc manum,» inquit Jocondus, «cætera ego peregero.» Ambas illico manus Julia in superequitantis lumbos injicit, et arctissimo amplexu; sed Jocondus, cujus mentula tentigine rumpebatur, totis viribus torsit in intima contum, vi sibi viam aperiens, [pg 146] quo nulli hactenus libidini fuerat. Illa clamorem misit, nec tamen situm mutavit corporis, et tertio quartove concussu in abditiora Veneris adyta intrusit se fervida felixque mentula.

Octavia. Agnovit in virgine illæsum pudicitiæ decus Jocondus? Sensit nullis inquinatam fuisse amplexibus?

Tullia. Agnovit ut nostri homines solent, quibus in primis coitionibus plerumque de virginitate virginibus fides.

Octavia. Verebar ut quæ se ipsa patrandæ rei accommodasset, id ei fraudi esset.