Tullia. Intellexit facile Jocondus manasse has artes a Sempronia; ac postquam primo hoc concubitu uxorem Juliam sacrasset:—«Quid vero,» inquit, «Julia mea, te tam doctam judicasset? Profecto me in admirationem ingenii tui traxisti, cum mea arma ipsa in te fixisti, quibus lethum pudicitiæ tuæ conscisceres, cum me es amplexata, cum vibrasti clunes tam frequenti motu, crispantibus, crissantibus lumbis; cum voluptatem testata es suspiriis ignitisque tuis eheu! eheu!» Illa vero silebat: «Age, age, eloquere quæ tegis hoc silentio tuo,» aiebat Jocondus.—«Non ausim,» inquit Julia, «sed hæc omnia, ut accepi, fieri debent, et solent etiam a pudicissimis, ut ego sum.—Quis vero,» reponit Jocondus, «dixit fieri solere?—Noli,» refert Julia, «extorquere id a me ut fatear.—Volo vero dicas,» adjicit ille; «ni dixeris, non ita judicabo puram, ut ais esse.—Sed, amabo, ne alteri unquam dixeris,» ait Julia, [pg 147] «quæ me tibi vis dicere. Monuit Sempronia, talem me præstare tibi, ex officio et munere meo esse, et sacramento adegit pollicerer me facturam.—Bene est,» inquit Jocondus. «Cave vero tu ne subodoretur te mihi id secreti revelasse.» Interea omnia et audiebat et videbat Sempronia, quod utrumque fallebat.

Octavia. Qua spe illusit puellæ credulitati tam maligno consilio?

Tullia. Nempe sperabat inde futurum ut puellæ mores tanquam liberiores suspecti Jocondo fierent, sed de his neutri ne verbum quidem fecit hactenus.

Octavia. At enim quam institueras non perfecisti narrationem.

Tullia. Ut omnino implevit puellæ vulvam crassa et obdura mentula, in eam ad coleos usque inducta:—«Me crucias,» ingemuit Julia, «parce! parce!» Ille interim crebris subagitationibus urgebat; dum vehementiores se in concussiones fundit: «Oh! oh!» inquit Julia, «præ voluptate morior; perge, perge, preme, impete fortiter, adige altius telum!»

Octavia. Ah! ah! ah!

Tullia. Scilicet id consilii dederat Sempronia: «Cum primum te, Julia, aliqua tangi titillatione in illis locis senseris, testare majorem etiam sentire quam vero senties, voluptatem. Urge maritum verbis, osculis, suspiriis, motitationibus. Sin minus, stupidam te et saxeam credat, quod nolim, qui meus est in te amor, accidere.» Igitur ad primam pruriginem, puella intacta et cujus in locis [pg 148] ingens seminis genialis ardebat vis, cœpit nates vibrare, succutere quanto poterat impulsu Jocondum, quem incredibili voluptate perfudit. Nec sane Juliæ minor delectatio; nam per longas concitatasque motitationes, tandem in profluvium Veneris dilabi se sentit: «Hei! hei! hei!» exclamat, «quid hoc est rei? Quid sentio? deficio.» Hæc dicens obmutuit, velut mota mente ingemiscens, contremiscens. Manum Jocondus vulvæ languentis admovet, et extracto, ita ut caput tantum intro lateret, pene, invenit infectum liquido Veneris contagio, nec adhuc ipse evomuerat in vulvæ Juliæ sinum libidinis suæ virus. Tunc impellit hastam, concutit, premit, nec illa movebatur; substitit tantisper ille.—«Quid vero is sibi vult stupor tuus, Julia?» inquit, suaviis labia rosea lacessens.—«Sane deficio,» respondit, «me voluptate tanta implevisti, ut ad cumulum felicitatis meæ nihil addi præterea posse arbitrer, præterea nihil.» Integrat ille concussiones. «Jam apud me non sum,» aiebat illa, «ita me hæ confricationes ad Superos tollunt!» Et ipsa demum commoveri denuo cœpit, et subare, subsultare, donec se fervido rore intro sentit irrigari: «Ah! ah! ah!» exclamabat, «quid etiam istud est?» Utraque Jocondus manu ad se admovebat puellæ nates, præsto illa uterum et lumbos altissime sustulit; interim exstillabat in ejus concham igneus Jocondi tubus. In eam imo versa est amentiam, ut, cum deplueret prolificus humor stillatim, manu injecta virile telum caperet, exprimeret, emulgeret, ne quid omnino sibi ex tam dulci deperiret [pg 149] munere; testiculis Jocondi molliter compressis, quasi foveret, penem egregie emunxit, ut ne guttula quidem exciderit, cum eductus est e vagina.

Octavia. Tam longo certamine non fracti sunt delicatæ puellæ artus? Sed vires amor, et amoris comes voluptas suppetebat.

Tullia. Uno præterea concubitu ad lucem recreata est Julia; is vero primus duorum triumve loco fuit. Alter, ut ipsa fassa est, minorem in ejus venas voluptatis sensum infudit: nam post sextam septimamque decussionem, recluso rivo ex Jocondi lumbis Venereum virus, cum primum Julia exorienti inciperet pruritu æstuare, depluit, nec ad Veneris metas perducta est.

Octavia. Nocte tamen sequenti, ut refers, bis in ejus effusus est complexus Jocondus?