Tullia. Sed soluto prius beatæ matris tuæ vulvæ stipendio ei meret; itaque integris non est potita mariti lumbis, nisi bis alterum abhinc mensem.
Octavia. Nam expresso a matre prioribus amplexibus Veneris succo, quod superest, fæx tibi videtur et lutum.
Tullia. Mense altero post nuptias, dum ludit cum Sempronia Jocondus: «Vis me patrem fieri, Domina?» ait.—«Volo,» respondet illa.—«Qui vero potero,» reponit, «ni per te liceat semine fervido et vivido impleri Juliæ arvum? Permitte me ter eam inire, et integros volvere Cupidinis fluctus in ejus intimum sinum. Et sane misera sævos satis, et scio, labores exantlavit: nam scio quam male exceperit insontem Theresia amita tua, [pg 150] quod libidinosiorem putes quam est.—Permitto,» inquit Sempronia, «sed ea tamen conditione, prægnans tibi fiat; quod fingetur in lumbis tuis semen his octo sequentibus diebus, volo tribus coitibus una nocte in eam effundas, colliquescens in Diones tuæ amplexibus.» Igitur octava, ab ea die, nocte, soluto pudicitiæ vinculo, reducta cataracta a puellæ ostio, libere inspersit puellæ hortum fertili imbre. Atque ex his temporibus putat Sempronia utero Juliam concepisse: nam aliquæ imprægnationis notæ in puellæ ore et nausea apparent.
Octavia. Moriar, ni pessime Theresiam oderim, quæ indigno cruciatu tam liberalem et ingenuam puellam vexaverit!
Tullia. Moriar itidem ego, ni adversus matrem tuam sævitiam illam vitio verterim! Nam ut sibi persuasit ipsa, puellam uri libidine Veneris et cupiditate, Theresiam convenit. Significat se timere pudicitiæ Juliæ, quod minus pudicam præsentiscat; opus illi esse severiori medicina, qua nimirum in bonæ matrisfamilias officiis contineatur; cavere oportere ab adolescentiæ æstu et insidiis. Rogat mitti ad se Theresia, mittitur; sed prius exsoluto e lumbis pudicitiæ vinculo, quod custodiendum Semproniæ datur. Suscipit Theresia alumnam alacri vultu, dat epistolam ad Jocondum, petit eam sibi relinqui per tres dies: velle se puellæ, quam aluit, quam edocuit, aspectu ad satietatem frui, qua tandiu caruerit. Post multos sermones petit a Julia, num velit probare se esse et esse vere purissimam. Respondet illa, velle.—«Igitur,» inquit, «his tribus diebus jejunio macerabis [pg 151] corpus, et flagris a me cædi cupies.—Faciam quod volueris,» reponit Julia, «pensi esse mei quidquid jusseris ducam.» Itaque prima die vapulavit, sed leniuscule, secunda acerrime, tertia non ita dire, atque sic emendata remissa est domum cum sol occideret. Aberat domo Sempronia, aderat Jocondus, qui ut lepidam advenisse sibi uxorem vidit, in ejus advolavit amplexus. Renidens illa: «Regredior,» inquit, «ut castam decet, tui avidissima.» Post brevem collocutionem inducit eam in thalamum suum; enarrabat illa quæ sibi contigerint omnia. Deflet infelicis sortem Jocondus, solatur, spondet se in posterum illi diligentiori cura invigilaturum, ne quid deinceps detrimenti aut ærumnæ patiatur. Post suaviatur, et missa sub stola manu gaudet pudicitiam non esse occlusam vinculo desideriis suis. Projicit resupinam in lectum, et plenis coitibus tribus, trium dierum ab ejus animo obliterat memoriam et perpessi doloris.
Octavia. Nescit mater, nihil subirata est Jocondo?
Tullia. Nihil sane; ne quidem suspicione assecuta est. Nam paulo antequam ingrederetur domum evaserat Jocondus, ac postea regressus salutavit uxorem ac si non vidisset hos tres ante dies.
Octavia. Matrem sane insalutatam non reliquit?
Tullia. Esse dixit Juliæ, quod secum communicaret Jocondus de negotio quod illi confiderat expediendum. Egressi uterque cubiculum petunt Victorii, jussa interim Julia dum reverteretur maritum exspectare.—«Tu putas,» inquit Jocondus, «velle me Julia mea amplexus tuis anteponere? [pg 152] Volo in te perfundere quidquid in me libidinis est.» Osculatur, tractat, arrigit; tollit ipsa vestes et indusium, ut solet, amplectitur ante se stantem, telum vibrantem, et recidens in lectum pugnam molitur. Uno ille impetu infligit in vulvam mucronem teli. Quid plura? Res peragitur; post revertitur ad uxorem Jocondus cum Sempronia. Sedebat in lecto Julia, quam aggreditur sermone Jocondus:—«Volo, Julia, hæc domina nostra noverit qualis sis, quam casta et pudica. Volo etiam ab ejus manibus pudicitiæ vinculum hoc induas; testem habebis pudicitiæ tuæ opportunam tibi et mihi.» Laudavit Juliæ virtutem Sempronia, ac animi in hac obeunda re alacritatem. Juliæ vero pars ludicra in vincula missa est. De tua vero, Octavia, nocte proxima experiar an sit ludis tam apta omnibus quæ Venus novit, quam Veneri forma et venustate similis es.
Octavia. Faciam, spero, ne tu diutius dubites, ac magna cum sua voluptate sentiet Lampridius me fontem esse dulcissimi gaudii.