Rangonius. Quiesces, mea Venus, postquam satiaveris me deliciarum tuarum fructu. Accipe etiam, si juvat, hanc in bonam partem fututionem.
Tullia. Abeas tu, si de mala unquam cogites, in malam crucem!
Rangonius. Omnes, per Subigum! venustæ, ut est Octavia, puellæ partes bonæ sunt: nam aiunt totum pulchræ mulieris corpus cunnum esse unum. Sed, missis his nugis, transeamus ad seria. Porrige, Venus mea, porrige.
Tullia. Quo vis se situ componat, lætiori ut fruare concubitu? Sed venit in mentem. Erigam me in pedes, et resupinæ Octaviæ tibiam dextram quo potero altius tollam, ita ut calcibus lecti feriat cœlum. Alterum femur extendes, Octavia, qua contentione poteris. Sic aditus cunni strictior fiet, et eo jucundior ineunti. Agedum, tolle femur, Octavia. Præsto sis, Rangoni; conscende, admove calcar.
Octavia. Dicto citius factum. Quam hunc athletam, Tullia, habes obsequentem in hac palæstra! Agitas vero sursum deorsum, mea Tullia, vehementius [pg 181] quam ferre possim. Luxabis, timeo, femoris compagem, ni caveas.
Rangonius. Mirum profecto ludum ludis, Tullia. Nec quicquam opus est, Octavia, moveas lumbos: sola sufficit Tullia motus omnes.
Octavia. Nullæ hic fere meæ sunt partes, præter patientiam quam libidini tuæ præsto. Cætera Tulliæ debes. Sed jam me ferit in intima voluptatum penu fervida vis. Oh! eh! ah!
Tullia. At tu, Octavia, continua hac motitatione non incalescis ad summas delicias? Sed connivent tibi patrantes oculi. Resolveris, resolveris, video.
Octavia. Ita est, ita est. Agitur res intro. Ah! ah! Sustine tantisper, Rangoni, res agitur. Ah! ah!
Rangonius. Deliciosum, æque ac tu es, scortillum Venus nunquam vidit. Mihi totam comedisti mentulam. Ut exilis, ut inanis redit ad me! Commodavi crassam, purpuream, fervidam. Redde commodatam, proterva. Quam reddis mea non est: non agnosco.