Lampridius. Romæ eram occidente autumno apud Rangonium. Procacibus me cepit ocellis Laura, attamen casta et virgo. Contabescebam amore; illa deperibat Rangonium. Perceperat se amari et me amare. Nutrici puellæ persuadet se nocte concubia in Lauræ cubiculum admittat. Noverat anus puellæ æstus, et æstuanti omnes pollicetur amoris delicias si obsequatur. Obsequitur. Sed me sibi sufficit Rangonius. Hora, qua convenerat, hærentem cubiculi foribus manu anus ad puellam ducit jacentem in lecto, nam cæca omnia. Prope [pg 186] cubabat in contiguo cubiculo Rangonii mater, a cujus sorore creta Laura. Monet anus nullis esse sermonibus locum inter nos; saltem summissa loqueremur voce, ne audiret hera suspicax. Addit, admoto auribus ore dum loquitur, rem cum virgine lentis concussibus et tacito Marte esse mihi peragendam, ne argutatio quassi lecti dormientem heram excitet a somno.

Tullia. Quam sapientem et tetricum habuit hac nocte concubinum Laura! Præripuisti forte gravitatis laudem futuenti Catoni.

Lampridius. Salsa es. Virginem invenio nudam et, depositis momento vestibus, tenero corpori applico latus.—«Scis,» anus ad puellam, «de quibus monuerim te, filia. Fruendus tibi est Rangonii tui amor non absque aliquo doloris sensu, nam crasso, rigido et sævo effervet is amor nervo. Obmutesce tamen, si nolis utrumque perire.» Mox arripit mihi mentulam anus. «Ducam ipsa,» ait obmurmurans, «qua via est ad summum bonum. Tu, Laura, amplectere.» Conscendo. Applicat ultro catapultam; impello: subit fractas fores ad tres digitos latos. Manum amovet anus, et scrotum intra volam capit, digitisque summis leviter scalpit.

Octavia. Quid vero et secum et tecum Laura?

Lampridius. Altera illi manu nutrix sublevat nates, et ad capulum usque immergo ensem in tenerum virginis corpus. «Ah! ah! ah!» suspirat illa, et illico larga in ejus impluvium e stillicidio meo profluit libidinis pluvia. Alligat me amplexibus, osculis [pg 187] terit, gemitus fundit lenes et suaves uxor facta, ut vidua solet turturilla. Anus officiosa utrique exprimit faventibus digitis mentulam: ne stillæ quidem virgo damnum passa est.

Tullia. E virginis vero lumbis excretum nihil est ad opus?

Lampridius. Sedatus belle est utrique libidinis furor. Sed dum femur alterum post alterum tollit, dum hac et illac exagitat se commotior, pubem pubi compingit elatis natibus, dum adfluentem libidinis excipit rivum suspiriis, commotionibus, procaci susurro, immemor indictæ legis, ecce Rangonii mater.

Tullia. Timeo, timeo vobis. Loquaces impotentis œstri furores Rangonii matrem excitaverunt e somno?

Rangonius. Rem tenes. Quam perspicax fututricibus ingenium!

Lampridius. «Quid, Laura, audio strepitus?» clamat matrona. «Sola es?—Solæ sumus,» reponit anus.—«Ostento in somnis viso,» subjicit Laura, «e lecto fere cecidi dum pavida mitto me in fugam.—Tam juvenis etiam deliras?» refert Margaris (id nomen matronæ). «Compone te ad quietem. Nugæ sunt hæc somniorum terriculamenta.—E lecto dejeci me dum sentio laborantem alumnam meam,» addit anus; et e composito hac illac dicens cursitabat perstrepens. Sed pavida me timido fovebat in sinu Laura complexu.—«Perii,» dicebat, «perii, cognate; forte et tu periisti, grave est; sed et tecum peribo, leve est.» [pg 188] Ego vero, ne se perire sentiret, effundor in resupinam, pilum torqueo, Veneris ingero nequitias turgidas, fervidas. Post e cubiculo volentem nolentem anus excludit, nuptiis hilariter factis.