No I
Instructions du pape Eugène IV à Tristan d'Aure.
Février 1444.
Eugenius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Tristando, electo Conseranensi, salutem et apostolicam benedictionem. Cum contra nonnullos iniquitatis filios, qui dudum civitatem nostram Avinionensem et comitatum Venaysinum per insultum et tumultum, manu armata, nomine perditionis alumni Amedei, olim ducis Sabaudie, qui se Felicem V ausu sacrilego nominare praesumit, occupare et a nobis ac Romana Ecclesia inferre conati sunt ac eos etiam, qui illis dederunt auxilium, consilium vel favorem, nec non contra omnes et singulos scismaticos, qui prefato Amedeo adhererent aut consentirent vel obedirent, procedendi ac illos debita pena mulctandi et puniendi concessimus facultatem, Nos, volentes statui tuo salubriter providere, tenore presentium volumus et tibi concedimus quod per quamcumque procurationem per te aut de mandato tuo de praedictis fiendam, etiam si membrorum multitudo vel personalis pena sequeretur, nullam irregularitatis aut infamie maculam sive notam incurras, neque in aliquam penam a jure vel ab homine statutam incidas, occasione praefata; nos enim omnes et singulas leges et canonicas sanctiones in personas ecclesiasticas perpetrantes talia promulgatas quocum personam tuam in exequendis tibi per nos commissis duntaxat suspendimus per praesentes, volentes ut illis ullatenus sis astrictus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis suspensionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto, quinto kalendas februarii, pontificatus nostri anno quartodecimo.
De curia
Jo Synodi.
(Arch. vat., Eugenii IV. Regest. 20, 9. vol., 368, fol. 77.)
No II
Instructions du pape Eugène IV à Tristan d'Aure.
Février 1444.