Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Tristando, electo Conseranensi, salutem et apostolicam benedictionem. De tua probitate, fide et devotione gerentes in domino fiduciam, speramus indubie quod ea que tibi committenda duxerimus ad nostrum et Romane Ecclesie statum et honorem laudabiliter exequeris. Cum igitur dudum nonnulli iniquitatis filii quodam Ugolino Alamani duce per insultus et proditionem facto tumultu manu armata civitatem nostram Avinionensem et comitatum Venaysini adversus nos et Romanam Ecclesiam insurgentes, cum suis fautoribus complicibus et sequacibus ac cum vexillis perditionis alumni Amedei olim ducis Sabaudie, qui se Felicem V ausu sacrilego nominari praesumit, conati fuerint occupare, nos volentes, prout suadet justitia, ut illi, qui talia ausi sunt attemptare, animadversione debita puniantur, tibi contra omnes et singulas personas civitates et comitatus praedictorum, qui dicto insultui et tumultui contra nos et ipsam ecclesiam interfuerunt aut dederunt ad ea publice vel oculte auxilium consilium vel favorem vel scientes non revelaverunt, cujuscumque status, gradus, ordinis vel conditionis fuerint, nec non contra omnes scismaticos tam laicos quam clericos adherentes prefato Amedeo aut ejus et Basilien fautores et sequaces ubilibet constitutos auctoritate nostra procedendi ac ipsos et ipsorum quemlibet per arrestationem bonorum et personarum captionem et cohertionem ac officiorum, beneficiorum et dignitatum suorum quorumlibet privationem et ab eisdem amotionem nec non bonorum temporalium confiscationem tam civiliter et criminaliter puniendi, condemnandi et mulctandi, prout delictorum qualitas exegerit et justitia suadebit; invocato ad hoc, cum opus fuerit, auxilio brachii secularis, nec non beneficia ipsa que per hujusmodi privationem vaccare contigerit, quecumque, quotiescumque et qualiacumque fuerint, etiamsi dispositioni apostolice fuerint reservata, aliis idoneis personis, prout tibi visum fuerit, eadem auctoritate conferendi et de illis etiam providendi; insuper quoque illis qui ad sanam mentem redierint a quibuscumque processibus sententiis per te aut quomodolibet illatis et inflictis absolvendi et in pristinum statum restituendi et reponendi ac cum eis super irregularitate quacumque per eos praemissorum occasione contracta dispensandi et habilitandi ad sua et alia beneficia ecclesiastica quolibet imposterum obtinendi plenam et liberam eadem auctoritate concedimus tenore praesentium facultatem Datum Rome, apud Sanctum Petrum anno Incarnationis millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto, quinto kal. februarii pontificatus nostri anno quartodecimo.

De curia
Jo Synodi.

(Arch. vat., Eugenii IV. Regest. 20, 9. vol. 368, f. 79.)

No III

Bref d'Eugène IV aux Syndics d'Avignon.

Dilectis filiis Tribus Statibus comitatûs nostri Venayssini, Eugenius Papa IIII.

20 novembre 1444.

Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem.

Intelleximus, dilecti filii, nonnullam suspicionem esse inter multos exortam et verba quedam dissipata nos velle alienare comitatum nostrum Venayssinum et a potestate nostra abdicare; que fama admodum displicuit nobis, cum nil sit eorum que multi forsan arbitrantur. Nunquam enim fuit nobis animus neque est etiam neque erit alienandi terras et jura Ecclesie Romane sed potius augendi. Et notum vobis debet esse nos non solum non alienasse bona Ecclesie nobis desuper credita sed pro eorum recuperatione bella adversûs eorum occupatores suscepisse. Itaque bono animo vos esse volumus et securos vivere quod nunquam intendimus separare vos ab obedientia et subjectione Sancte Romane Ecclesie, sed conservare vos in vocacione qua vocati estis. Velitis igitur perseverare in obediencia et devocione vestra solita erga nos et prefatam Ecclesiam ac parere legato vestro. Vicario nostro, ut tanquam boni filii nostri, vivatis semper a nobis et Sede apostolica merito commendandi.