Primo igitur regni declarat successorem, filium suum primogenitum Guilielmum; postulatque omnium ei unanimiter homagium fieri, & fidelitatis sacramentum. Proceres impigre faciunt utrumque: Sed Radulphus Archiepiscopus Cantuariæ, cæterique Episcopi & Abbates regni Angliæ, fide & sacramento professi sunt, se, & regnum & regni coronam, si defuncto patre suo Rege superviverent in eum, omisso omni calumnia, & occasione, translaturos; eique cum Rex foret, hominia fideli mente facturos.
Gravissima tributa.In isto etiam Concilio Regi concedi videntur [211] gravissima tributa: Sic enim Huntingtoniensis. Hoc Anno (1116) pro necessitate Regis, geldis creberrimis, & exactionibus variis Anglia compressa est.
[Note 211: ] [ (retour) ] Huntington. ibid. & Malm. Mat. Par.
Agitur hic præterea de lite inter Radulphum Archiepiscopum Cantuariæ, & Thurstanum Eboracensem electum, quem Archiepiscopus consecrare noluit, quod subjectionis professionem Cantuariensi Ecclesiæ ab antiquo solitam, nullatenus exhiberet. Nec Concilii interea flectitur authoritate, nec minaci Regis iracundia, Pontificatum ei alioquin prohibentis. Pontificatui potius se renuntiaturum pollicetur; sub triennio tamen postea, consecrationem in Concilio Remis a Calixto ipso Papa assecutus est, Rege & Cantuariensi Archiepiscopo quantumvis renitentibus. Cumque ex hoc Angliam ei Rex prohibuisset, Papa Regi excommunicationem minitans, Archiepiscopo Cantuariæ sub interdicti poena imperat; ut infra unum mensem post acceptionem ipsius Epistolæ, Thurstanum sine exactione professionis in suam restituat Ecclesiam.
Victis jam igitur Rege & Archiepiscopo, Thurstanus Angliam accersitur, & in Eboracensi Archiepiscopatu collocatus est An. Dn. 1120.
An hoc Concilium primum fuerit in Anglia.Sed de isto Concilio pluribus agendum est. Nam primum fuisse perhibent Annalium nostrorum scriptores nuperi, in quo tres regni ordines conscripti sunt. Magnates scil. Laici, Magnates Ecclesiastici, & Communitas regni plebis personam sustinens; sed miror equidem unde hæc assertio; apud antiquos enim & illius sæculi scriptores qui Concilii meminerunt, Florentium Wilgornensem, Eadmerum, Malmesberiensem, nulla populi vel Plebis mentio. Nulla apud Radulphum nigrum, Simeonem Dunelmensem & Radulphum de Diceto vicini ævi Authores, nec in subsequentibus equidem Mat. Parisio, Mat. Westmonasteriensi, Ranulpho Cestrensi, aut Walsinghamio.
Pol. Vergil. notatur.Primus certe quem recentiores in hunc errorem, ut in alios multos perduxisse censeam, est Polydorus Vergilius Histor. lib. XI. p. 188. eo forte deceptus quod eminentiores quique e populo ad fidei sacramentum prout Magnates vocarentur. Sic namque fieri in Concilio An. Dn. 1127. in quo Matildi filiæ Regis juratum fuit, ostendit Newbrigensis lib. 1. cap 3. Recentes nullum hujus assertionis Authorem exhibent, alium forte non habentes quam Polydorum cujus non gestiunt meminisse.
Anno 17. istius Regis; [212] pro necessitate Regis geldis creberrimis & exactionibus variis Anglia compressa est.
[Note 212: ] [ (retour) ] Hunting. lib. 7. pag. 380.
Rex a Papa privilegia Patria obtinet.Anno 1119, id est 19 & 20 Hen. I. [213] Calixto Papæ Gisortium venienti occurrit Rex Henricus, moram in Normannia trahens; impetravitque ab eo omnes consuetudines, quas Pater suus in Anglia & Normannia habuerat; maxime ut neminem aliquando Legati officio in Anglia fungi permitteret [214].