[Note 213: ] [ (retour) ] Ra. Nig. ib.

[Note 214: ] [ (retour) ] Voyez les Chap. 23 & 24 des Preuves des Libertés de l'Egl. Gallic. tom. 2.

An. 1116.Aliud Concilium Regina eidem præsidente, dum Rex in Normannia moratur [215].

[Note 215: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 5. pag. 118 & seq.

Concil. Lond. præsi. Regina.
Abbas Sabæ in Angliam missus.Eodem anno circa Mensem Augustum, habitum est Londini commune Concilium Episcoporum, Abbatum & Nobilium, praæsente Regina, super quibusdam regni negotiis; & inter hæc de eo quod Anselmum Abbatem Sabæ cum Legatina potestate in Angliam missum, Normanniam advenisse intellexerant. Hoc decernunt fore contra antiqua Anglorum privilegia, qui ex indulgentia S. Gregorii & plurium Pontificum Romanorum Legatum alium non habeant, quam Cantuariensem Archiepiscopum. In cujus igitur cum injuriam fieret, ipsum super his in Normanniam Regi, ipsum in Italiam Papæ delegandum statuunt. Provinciam libentissime suscipit Archiepiscopus Radulphus; apud Regem agit ut Anselmus ab ingressu Angliæ detineretur; apud Papam ut concessam B. Augustino a Bekeregorio dignitatem, Archiepiscopus Cantuariæ retineret. Detulit & Bullam Papæ Regi hoc idem confirmantem, quæ apud Eadmerum extat lib. 5. pag. 120.

Anno 1120 [216] composita jam pace inter Ludovicum Francum & Regem Angliæ; Rex Angliæ Normanniam cedit Guilielmo filio suo primogenito 18 annorum nato; qui jubente patre Homagium pro eodem Regi Franciæ præstat, & a Normanniæ Magnatibus vicissim accipit. Lætus igitur Rex Henricus, quinto profectionis suæ anno propemodum completo, Angliam in navi una revertitur. In altera vero dum sequuntur filii ejus Guilielmus & Richardus cum Maria filia & pluribus regni Nobilibus, omnes una submerguntur 6 Cal. Decembr. Primogenitus Regis sit Dux Normanniæ, homagium facit, recipit, & submergitur.

[Note 216: ] [ (retour) ] Hoved. ib.

De secundo Regis conjugio agit.Anno 1121. Rex, uxore (quæ altero hinc anno decessit) atque filiis orbatus; in Purificatione B. Mariæ apud Windleshoram (vel ut habet continuator Florentii, Londinum) totius Angliæ Concilium adunat. In quo de secundo ejus decernitur conjugio, omniumque consensu Adelinam filiam Godefridi Ducis Lovaniæ, lectissimam virginem, expetendam. Electis igitur qui rem perorent, Regi citius adducta est, & 4 Cal. Feb. desponsata.

Edictum Regis de Ecclesiis prospiciendis.Anno 1124, Generale [217] Domini Regis Henrici, per fines totius Angliæ ad Purificationem sanctæ Dei genitricis Mariæ, divulgatur Edictum; ut quæcunque pastoribus viduatæ fuissent Ecclesiæ, sibimet prospicientes, Regis in transmarinis partibus præsentiam adirent, ad suscipiendos. Prælatos per idoneos Legatos.

[Note 217: ] [ (retour) ] Chron. de Bello. MS.