Poena Monetariorum.Anno 1125. Omnibus fere Angliæ Monetariis [218] manus dextras atque genitalia strictius fecit abscindi, quod Monetam furtive corruperant. Qui autem fit ut dextris plectantur, non oculis; haud reperio. Lege enim ab ipso lata, anno regni sui 8 oculi adimendi erant, non dextræ.
[Note 218: ] [ (retour) ] Hunting. Contin. Flo. Mat. Par. ib.
Mutavit at subinde Monetam, unde cara omnia, & gravissima secuta fames.
Ad minuendam potentiam H. fil. Roberti Ducis.
Concil. Lond.Anno 1127. Rex [219] anxius de proditione & cæde Caroli Comitis Flandriæ sibi conjunctissimi; eoque magis quod Ludovicus Rex Franciæ ejus Comitatum dederat Guilielmo filio Roberti Ducis Normanniæ, nepoti atque hosti Regis Henrici; Concilium Londini ad Rogationes tenuit. Cujus auspiciis Galliam sequenti anno ingrediens, Ludovicum coegit auxilium suum Comiti subducere. Comes tamen pugnacissimus juvenis, a Theodorico Alamanno quem ad Flandriam occupandam Rex Henricus incenderat, victoriam reportavit, sed ex levi in manu vulnere, effudit animam; quod Henrico evenit foelicissime. Nulla enim Roberto Duci jam superstat soboles.
[Note 219: ] [ (retour) ] Hunting. Hoved. Mat. Par. ib.
Synodus Westm. contra uxores clericorum.Celebravit etiam tempore hujus Concilii, scil. 3 Idus Maii generalem Westmonasterii Synodum Guilielmus Archiepisc. Cantuariæ Legatus Romanus; in qua multa statuit ad rem Ecclesiæ, maxime vero contra Sacerdotum matrimonia. Et licet omnia Regis atque Papæ confirmarentur authoritate; en quid de successu hujus Synodi & aliarum præcedentium perhibetur in historia Saxonica Petriburgensi, nihil hæc omnia valuere Decreta. Omnes Regis venia, suis uti antea gavisi sunt uxoribus.
Concil. Lond. in quo omnes jurant Matildis sucsessionem.Anno eodem Rex in Mense Septemb. Angliam venit ducens secum e Normannia Matildem filiam suam Imperatricem, Comitis Andegaviæ uxorem: Natalique primo magnum Concilium Cleri atque Procerum, Londini habuit. In hoc Reginam Conjugem suam filiam Lovanensis Ducis, Salopesberiæ donat Comitatu. Sed cum ex ea nullam suscitasset prolem, de successore anxius; omnes totius Angliæ Optimates [220], Episcopos, Abbates, Comites & Barones, & quotquot alicujus momenti essent, sacramento adegit & constrinxit; ut si ipse sine hærede masculo discederet, Matildem filiam suam quondam Imperatricem, incunctanter, & sine ulla retractatione Dominam reciperent [221]. Eidemque & susceptis vel suscipiendis ex eis Nepotibus, regnum Angliæ cum Ducatu Normanniæ conservaturos.
[Note 220: ] [ (retour) ] Mat. Par. anno 1127.
[Note 221: ] [ (retour) ] Hunting. & Mat. Par. ibid. Hoved. in an. 1130.
Juraverunt cuncti quicunque in eodem Concilio alicujus videbantur esse momenti. Primo Guilielmus Cantuariæ Archiepiscopus; mox Episcopi cæteri & Abbates, Laicorum primus, David Rex Scotiæ Imperatricis avunculus; tunc Moritonii Comes & Bononiæ Stephanus, nepos Regis e sorore Adala: Dein Robertus filius Regis quem ante regnum susceperat, & postea Comitem Glocestriæ fecerat: Duobus his novissimis æmula laude contendentibus, quis eorum prior juraret, hic filii dignitate splendidus, at impuri & nepotis ille, sed legitimi.