Rex Eustachium filium coronari vult.Anno 17 regni sui, (id est Domini nostri 1151) Stephanus [260] convocatis Episcopis, filium suum Eustachium in Regem voluit coronari. Theobaldus autem Archiepiscopus Cantuar. cæterique Episcopi, Papæ literis ad Theobaldum datis prohibiti (quod Stephanus contra jusjurandum solium invaserat) recusarunt. Excandescentes igitur Rex & filius, concludi jubent Episcopos in domo quadam donec peragerent postulata. Sed cum nec hoc modo ad votum traherentur quamvis de capitibus suis dubitantes; solutis ipsis possessiones suas Rex ad fiscum rapit; & resipiscens brevi restituit eas.
[Note 260: ] [ (retour) ] Hunting. lib. 8. pag. 395.
Eustachius subito moritur.Sequenti autem anno dum Eustiachius prædatum iret S. Edmundi Monasterium, die 10 Augusti morte subita (insanus ut quidam aiunt) præreptus est. Cumque nulla jam superesset Stephano proles successura mascula, de pace inter Principes felicius tractatum est, prout sequitur.
Capitula pacis inter Stephanum Regem Anglorum & Henricum Ducem Normanniæ Wallingfordiæ pacta.
Anno Domini 1153. Justitia de Coelo prospiciente [261] & diligentia Theobaldi Cantuariensis Archiepiscopi, & Episcoporum regni intercedente, Rex Anglorum Stephanus, & Dux Normannorum Henricus, apud Wallingford [262] in talem Concordiam convenerunt.
[Note 261: ] [ (retour) ] Mat. Par. ib. pag. 82.
[Note 262: ] [ (retour) ] Al. Winton.
Rex Stephanus omni hærede viduatus [263] præter solummodo Ducem Henricum, recognovit in Conventu Episcoporum, & aliorum regni optimatum, quod jus hæreditanum Dux Henricus in regnum Angliæ habebat.
[Note 263: ] [ (retour) ] Neubr. lib. 1. c. 30.
Et Dux benigne concessit, ut Rex Stephanus tota vita sua, si vellet, regnum pacifice possideret.